RESPONDEO dicendum, ꝙ sicut suprà dictum † { Art. 1. huius quæst. } est, res quæ dam sunt, quarum vsus est ipsa earum rerum consumptio, quæ non habent vsumfructum secundùm iura. Et ideo si talia fuerint per vsuram extorta, putà denarij, triticum, vinum, aut aliquid huiusmodi, nō tenetur homo ad restituendũ , nisi id quod accepit: quia id, quod de tali re est acquisitum, non est fructus huiusmodi rei, sed humanæ industriæ: nisi fortè per detentionem talis rei alter sit damnificatus amittendo aliquid de bonis suis. Tunc enim tenetur ad recompensationẽ nocumẽti . Quædam verò res sunt, quarum vsus non est earum consumptio, & talia habent vsum fructum, sicut domus & ager, & alia huiusmodi. Et ideo si quis domum alterius, vel agrum per vsuram extorsisset, non solum teneretur restituere domum vel agrum, sed etiam fructus in de perceptos: quia sunt fructus rerum, quarum alius est dominus: & ideo ei debentur.