AD Tertium sic procedi{ Quol. 3. ar. 19. & opusc. 67. } tur. Videtur quod quicquid de pecunia vsuraria aliquis lucratus fuerit, reddere teneatur. Dicit enim Apostolus ad Roman. 11. "Si radix sancta, & rami." Ergo eadem ratione si radix infecta, & rami. Sed radix fuit vsuraria. Ergo quicquid ex ea acquisitum est, est vsurarium. Ergo tenetur ad restitutionem illius. ¶ 2 Praeterea. Sicut dicitur extra, de vsuris, in illa + { Habetur in Decret. lib. 5. tit. 19. ca. Cum tu, & est 5. in ordine, in fine. } decretali, Cum tu, sicut asseris. Possessiones, quae de vsuris sunt comparatae, debent vendi, & ipsarum pretia his a quibus sunt extorta, restitui. Ergo eadem ratione quicquid aliud ex pecunia vsuraria acquiritur, debet restitui. ¶ 3 Praeterea. Illud quod aliquis emit de pecunia vsuraria, debetur sibi ratione pecuniae, quam dedit, Non ergo habet maius ius in re, quam acquisiuit, quam in pecunia, quam dedit. Sed pecuniam vsurariam tenebatur restituere. Ergo & illud quod ex ea acquirit, tenetur restituere. SED contra. Quilibet potest licite tenere id quod legitime acquisiuit. Sed id, quod acquiritur per pecuniam vsurariam, interdum legitime acquiritur. Ergo licite potest teneri. RESPONDEO dicendum, quod sicut supra dictum + { Art. 1. huius quaest. } est, res quae dam sunt, quarum vsus est ipsa earum rerum consumptio, quae non habent vsumfructum secundum iura. Et ideo si talia fuerint per vsuram extorta, puta denarij, triticum, vinum, aut aliquid huiusmodi, non tenetur homo ad restituendum , nisi id quod accepit: quia id, quod de tali re est acquisitum, non est fructus huiusmodi rei, sed humanae industriae: nisi forte per detentionem talis rei alter sit damnificatus amittendo aliquid de bonis suis. Tunc enim tenetur ad recompensationem nocumenti . Quaedam vero res sunt, quarum vsus non est earum consumptio, & talia habent vsum fructum, sicut domus & ager, & alia huiusmodi. Et ideo si quis domum alterius, vel agrum per vsuram extorsisset, non solum teneretur restituere domum vel agrum, sed etiam fructus in de perceptos: quia sunt fructus rerum, quarum alius est dominus: & ideo ei debentur. AD primum ergo dicendum, quod radix non solum habet rationem materiae sicut pecunia vsuraria, sed habet etiam aliqualiter rationem causae actiuae, inquantum administrat nutrimentum . Et ideo non est simile. AD secundum dicendum , quod possessiones, quae de vsuris sunt comparatae , non sunt eorum, quorum sunt vsurae, sed illorum qui eas emerunt. Sunt tamen obligatae illis a quibus fuerunt vsurae acceptae: sicut & alia bona vsurarij. Et ideo non prae cipitur, quod assignentur illae possessiones his, a quibus fuerunt acceptae vsurae, quia forte plus valent, quam vsurae, quas dederunt : sed prae cipitur quod vendantur possessiones, & earum pretia restituantur, scilicet secundum quantitatem vsurae acceptae. AD tertium dicendum, quod illud quod acquiritur de pecunia vsuraria debetur quidem acquirenti, non propter pecuniam vsurariam datam, sicut propter causam instrumentalem, sed propter suam industriam, sicut propter causam principalem . Et ideo plus iuris habet in re acquisita de pecunia vsuraria, quam in ipsa pecunia vsuraria.