AD Tertium sic procedi{ Quol. 3. ar. 19. & opusc. 67. } tur. Videtur quòd quicquid de pecunia vsuraria aliquis lucratus fuerit, reddere teneatur. Dicit enim Apostolus ad Roman. 11. "Si radix sancta, & rami." Ergo eadem ratione si radix infecta, & rami. Sed radix fuit vsuraria. Ergo quicquid ex ea acquisitũ est, est vsurarium. Ergo tenetur ad restitutionem illius. ¶ 2 Præterea. Sicut dicitur extrà, de vsuris, in illa † { Habetur in Decret. lib. 5. tit. 19. ca. Cũ tu, & est 5. in ordine, in fine. } decretali, Cũ tu, sicut asseris. Possessiones, quæ de vsuris sunt comparatæ, debent vendi, & ipsarũ pretia his à quibus sunt extorta, restitui. Ergo eadem ratione quicquid aliud ex pecunia vsuraria acquiritur, debet restitui. ¶ 3 Præterea. Illud quod aliquis emit de pecunia vsuraria, debetur sibi ratione pecuniæ, quam dedit, Non ergo habet maius ius in re, quam acquisiuit, quàm in pecunia, quam dedit. Sed pecuniam vsurariam tenebatur restituere. Ergo & illud quod ex ea acquirit, tenetur restituere. SED contra. Quilibet potest licitè tenere id quod legitimè acquisiuit. Sed id, quod acquiritur per pecuniam vsurariam, interdum legitimè acquiritur. Ergo licitè potest teneri. RESPONDEO dicendum, ꝙ sicut suprà dictum † { Art. 1. huius quæst. } est, res quæ dam sunt, quarum vsus est ipsa earum rerum consumptio, quæ non habent vsumfructum secundùm iura. Et ideo si talia fuerint per vsuram extorta, putà denarij, triticum, vinum, aut aliquid huiusmodi, nō tenetur homo ad restituendũ , nisi id quod accepit: quia id, quod de tali re est acquisitum, non est fructus huiusmodi rei, sed humanæ industriæ: nisi fortè per detentionem talis rei alter sit damnificatus amittendo aliquid de bonis suis. Tunc enim tenetur ad recompensationẽ nocumẽti . Quædam verò res sunt, quarum vsus non est earum consumptio, & talia habent vsum fructum, sicut domus & ager, & alia huiusmodi. Et ideo si quis domum alterius, vel agrum per vsuram extorsisset, non solum teneretur restituere domum vel agrum, sed etiam fructus in de perceptos: quia sunt fructus rerum, quarum alius est dominus: & ideo ei debentur. AD primum ergo dicendum, ꝙ radix non solum habet rationẽ materiæ sicut pecunia vsuraria, sed habet etiam aliqualiter rationem causæ actiuæ, inquantum administrat nutrimentũ . Et ideo non est simile. AD secundum dicẽdum , quòd possessiones, quæ de vsuris sunt cō paratæ , non sunt eorum, quorum sunt vsuræ, sed illorum qui eas emerunt. Sunt tamẽ obligatæ illis à quibus fuerunt vsuræ acceptæ: sicut & alia bona vsurarij. Et ideo non præ cipitur, quòd assignentur illæ possessiones his, à quibus fuerunt acceptæ vsuræ, quia fortè plus valent, quàm vsuræ, quas dederũt : sed præ cipitur quòd vendantur possessiones, & earum pretia restituantur, scilicet secundùm quantitatem vsuræ acceptæ. AD tertium dicendum, quòd illud quod acquiritur de pecunia vsuraria debetur quidem acquirenti, non propter pecuniam vsurariā datam, sicut propter causam instrumentalem, sed propter suam industriam, sicut propter causam principalẽ . Et ideo plus iuris habet in re acquisita de pecunia vsuraria, quā in ipsa pecunia vsuraria.