COMMENTARIVS. DVbitatur primo circa istum articulum , An mutuatarius quando soluit vsuras, transferat dominium ipsarum in talem vsurarium? ΒΆ Arguitur primo pro parte affirmatiua. Mutuatarius dat illas pecunias; sed homo per suam voluntatem & libertatem transfert dominium rerum suarum: ergo transfertur dominium. Confirmatur. Nam si mutuatarius iuret se transferre dominium , vere transfert dominium: alias esset periurus, ergo etiam si non iuret transfert dominium per voluntatem transferendi illud. Probatur consequentia: quoniam iuramentum ipsum non est titulus transferendi dominium , sed ipsa voluntas transferendi quae praesupponitur iuramento. Quod si aliquis respondeat, in huiusmodi datione inueniri volun tarium mixtum cum inuoluntario & propterea non sufficere ad translationem dominij. Contra. Arguitur secundo. In his quae vi metus ve causa fiunt transfertur nihilominus dominium; & tamen illic inuenitur voluntarium mixtum cum inuoluntario, ergo. Probatur maior, ex capit. Abbas de his quae vi metus ve causa fiunt. vbi dicitur, quod tales contractus metus causa facti, sunt in irritum reuocandi; ergo antea validi erant, quanuis venirent reuocandi & rescindendi. Item confirmatur. Quoniam probabilis opinio est, quod matrimonium contractum per metum quantumlibet cadentem in virum constantem validum est, stando in iure naturae dumtaxat; si autem modo de facto non valet prouenit ex eo, quod irritatur lege Ecclesiastica, ergo etiam contractus vsurarius validus erit ex voluntate vtriusque partis, quantumlibet ex parte mutuatarij sit aliqua vis. Confirmatur secundo. Quoniam in praesenti casu videtur omnino cessare vis & metus, sed solum inuenitur necessitas ex parte ipsius mutuatarij; at vero necessitas quae oritur ex parte ipsius contrahentis non solet irritare contractum, vt patet in eo qui egestate compulsus vendit rem suam, minori pretio, quam secundum se alias valeat, & tamen illa venditio valida est. Hoc in tantum est verum, vt etiam matrimonium contractum timore mortis, validum sit, quando timor ille oritur ab intrinseca necessitate. Vt patet v. g. si quis ducat vxorem quia medici dicunt ei quia morietur, nisi accedat ad mulierem. Similiter si quis erat capite plectendus propter sua delicta & possit a morte eripi si ducat aliquam mulierem vxorem: nihilominus matrimonium erit validum, ergo pari ratione in nostro casu erit validus contractus vsurarius: ita vt transferatur dominium per traditionem vsurarum , siquidem vsurarius tradit, dumtaxat compulsus intrinseca necessitate. Tertio arguitur. Si mutuatarius non transferret dominium vsurarum in mutuatorem, sequeretur, quod ipse vsurarius non posset emere agrum de illis pecunijs sibi traditis; Consequens est contra communem opinionem, imo videtur esse contra illud cap. cum tu. de vsuris, quod citat D. Thom. in 2. argumento, & ipse sentit in 2. & 3. argumento, quod possessiones emptae ab vsurario non sunt restituendae ipsae, quia vsurarius emit illas per industriam suam tanquam per causam principalem, ita vt si rursus vendantur ad restitutionem vsurarum, possit manere vsurarius cum aliqua parte pretij quae excedit pecuniam acceptam per vsuram. Sequela vero probatur. Quoniam si vsurarius non est dominus pecuniae qua emit agrum, non transfert dominium illud in venditorem agri, ac per consequens non acquirit dominium agri, sed totus ager erit restituendus ei qui vendidit. De hac difficultate versantur duae solemnes opiniones, & ambae verosimiles. Nam media quaedam opinio quorundam, scilicet, asserentium, quod rerum vsu consumptibilium dominium transfertur in vsurarium. Aliarum vero rerum quae vsu non consumuntur dominium non transfertur in vsurarium, sed manet apud mutuatarium. Haec opinio non est nobis probabilis, quia nulla bona ratione fulcitur. Prima igitur opinio extrema est, & habet pro se autores, glossam 14. quaest. 4. canone si quis vsuram, & Henricum Gandauensem quodlibeto 4. quaestione 27. & Scotum 4. dist. 27. quaest. 7. & Paludanum eadem distinctione & quae stione. Adrianum in 4. vbi supra. Imo asserit Adrianus quod D. Thom. fuit huius sententiae in 4. dist. 15. Pars negatiua expresse asseritur a D. Tho. in hoc articulo, tanquam res constitutissima apud omnes. Eandem sententiam tenet Alexan. Alensis. in 3. parte. quaest. 86. membr. 4. Altisiodor. in 3. parte quaestione de iustitia. D. Bonauen. in 4. distinctione. 15. Richardus de media Vila ibidem quaestio. 2. Ioannes de Maioris vbi supra, quaestione 38. Ioannes de Medina vbi sup. quaest. de vsura restituenda ad argumentum principale. Eam sequitur Magister Soto vbi supra que stione. 1. articulo. 4. Caietanus elegantissime in opuscul. quod continet sex quaestiones de vsura. quaestione. 1. Haec pars negatiua est nobis multo probabilior quam affirmatiua. Et probatur primo. Quia duae sunt causae transferendi dominium in alterum, vt late ostendimus su pra in praeambulo quaest. 62. Altera est voluntas legislatoris, qui potest cum opus fuerit, etiam contradicente domino rei, transferre dominium illius in alterum, vt patet in lege de praescriptionibus bona fide. Altera est voluntas ipsius domini transferentis dominium rerum suarum in alterum. At vero in praesenti casu, neutra ratio transferendi dominium inuenitur; ergo non transfertur. Probatur minor. Quia nulla est lex quae decernat, tale dominium transferri in vsurarium: imo leges reprobant huiusmodi contractus . Quod autem non inueniatur voluntas mutuatarij; Probatur. Quoniam mutuatarius, quando soluit vsuras foeneratori, merito praesumitur nolle dare nisi minimum quod potest; at vero si transfert dominium pecuniae vsurariae in mutuatorem, non dat minimum quod potest dare, sed potius maximum quod potest dare, scilicet rem & dominium rei. Probatur maior. Mutuatarius patitur iniuriam dum soluit vsuras: ergo praesumendus est velle pati minimam iniuriam; esset autem maior, si etiam dominium rei transferret cum ipsa re: ergo non est voluntas eius transferendi dominium, sed tantum dandi rem. Minor explicatur & probatur. Potest quis alteri tradere rem suam simplici & nuda traditione: quae quidem traditio non transfert dominium, vt habetur in. l. Nunquam nuda. ff. de acquirendo rerum dominio: & patet manifeste cum quis tradit alteri rem in depositum vel pignus; est enim necessarium ad hoc vt per traditionem transferatur dominium, quod tradat aliquis rem suam intendens facere eam alterius aliquo titulo. v. g. donationis titulo, aut titulo iustitiae contractus: sed mutuatarius solum tradit vsuras alteri, vt redimat vexationem suam, neque enim intendit donare neque intercedit aliquis contractus, ratione cuius teneatur aliquid vltra reddere. Habemus ergo quod si mutuatarius intenderet transferre dominium, daret maximum quod potest dare cum ipsa re. Igitur merito prae sumitur non intendere dare nisi rem ipsam eo modo quo res solet dari per nudam traditionem, quasi in deposito ipsius foeneratoris: vt redimat suam vexationem. Et confirmatur exemplo. Ille qui merces suas oborta tempestate proijcit in mare non abalienat a se dominium mercium, etiam si eas simpliciter voluntarie proijciat & secundum quid inuoluntarie; ergo nec mutuatarius etiam si simpliciter voluntarie tradat pecunias foeneratori, intendit abalienare a se dominium pecuniarum quas tradit. Secundo probatur conclusio. Quia sequeretur ex opposita sententia, quod vsurarius non teneretur simpliciter loquendo ad restituendum fructus rei fructuosae per vsuram acquisitae. Consequens est contra communem sententiam doctorum : ergo. Probatur sequela. Res quaelibet fructificat vero domino, sed res fructuosa per vsuram acquisita iuxta oppositam sententiam est vsurarij tanquam domini, ergo illi fructificat. At vero huic argumento dupliciter respondent tenentes partem affirmatiuam. Primo quidem negant sequelam & aiunt, quod ratione iniustae acceptionis tenetur vsurarius restituere illos fructus, eo quod res fructuosa transit in dominium vsurarij cum illo onere. Sed contra hanc solutionem est argumentum. Si detur quod vsurarius est verus dominus illius rei, etiam si iniuste acceperit illam, iuste tamen possidet fructus rei propriae, ergo non tenetur eos restituere: imo neque res ipsa si tradatur eius dominium vsurario, poterit transire cum illo onere: quoniam titulus iniustae acceptionis non obligat ad restituendum nisi tantum aequale quantum acceptum est. Et propterea respondent secundo, negando similiter sequelam propter aliam rationem, scilicet, quoniam ratione damni emergentis & lucri cessantis ipsi mutuatario, dum mutuator accepit inique rem fructuosam; tenetur etiam ad restitutionem fructuum. Sed contra hanc solutionem adhuc est replica. Sequeretur saltim, quod vsurarius non teneretur ad restitutionem fructuum rei fructuosae, quatenus sunt in actu perfecti: sed solum secundum quod erant in potentia. Probatur sequela. Quia nemo patitur detrimentum nisi in rebus proprijs; sed fructus non erant ipsius mutuatarij nisi quatenus erant tantum in potentia: ergo non totos fructus, sed eos qui in potentia erant debet restituere: qui quidem erunt multo minoris valoris. Deinde si dominus agri non erat fructus percepturus eo quod non habebat animum colendi agrum, at vero vsurarius diligenter colit agrum, non tenebitur tunc hoc titulo damni emergentis vel lucri cessantis restituere fructus illos. Consequens tamen falsum est, & contra communem sententiam. Tenetur enim restituere omnes fructus, deductis expensis, ergo signum certissimum est, quod dominium rei fructuosae manet apud mutuatarium. Est etiam alia instantia contra hanc solutionem: sint duo latrones vel fures, quorum vterque accipiat rem fructuosam, & alter statim eam perdidit. Alter vero coluit & nutriuit, & fructum accepit. Tunc si postea isti velint satisfacere restituendo , certissimum est, quod ille qui destruxit vel perdidit rem illam, non tenetur restituere fructus eius, nisi tantum quatenus erant in potentia. Alter vero omnes fructus, quos habuerit in actu, etiam si sint multi, debet restituere, deductis inde expensis. Cuius differentiae ratio non est alia, nisi quia dominium illarum rerum non transit in latronem: sed manet apud antiquum dominum, ergo etiam dominium rei fructuosae manet apud mutuatarium qui soluit vsuras: siquidem debentur vsurae datae mutuatori & omnes fructus rei in actu, non alio titulo nisi ratione rei propriae. ex praedicta doctrina patet responsio ad argumenta. Ad primum quod voluntaria illa traditio vsurarij non transfert dominium, quia est nulla translatio dominij. Ad confirmationem respondetur, quod nos in praesenti tantum loquimur de vsuraria solutione secundum illud quod illi per se coniunctum est. Caeterum si mutuatarius causa religionis iuramenti , ne esset periurus, voluit adhibere nouam voluntatem, per quam transferret dominium; hoc certe per accidens coniungitur cum solutione vsuraria: de qua locuti sumus. Nota tamen quod propter religionem iuramenti, & in fauorem illius qui patitur iniuriam, multi contractus & promissiones decernuntur valere in vtroque iure: si apponitur iuramentum: qui tamen non valerent nisi apponeretur iuramentum. Et ratio est: quia potest contingere, quod ille qui promittit vel facit contractum patiatur aliquod maius damnum nisi iuret, quod promissio erit valida vel etiam ipse contractus. Vnde in fauorem illius est, ne pro tunc sit periurus, quod valeant tales contractus & promissiones: etiam si alias non valerent, non apposito iuramento. Quod si tale iuramentum per vim vel iniuriam fuerit extortum, reliquum est remedium quod petat postea a Praelato relaxationem iuramenti: & tunc poterit etiam apud iudicem saecularem petere, quod rescindantur & irritentur contractus & promissiones. Ad secundum argumentum ex cap. Abbas. respondetur perinde valere in illo loco in irritum reuocari tales dationes, ac si diceret irritas declarari: non quia validae fuerint. Ad primam confirmationem ex similitudine matrimonij. Respondetur pro nunc, idem esse iudicium in vtroque casu. Etenim si mutuatarius velit suae pecuniae dominium transferre, transferet reuera, stando in solo iure naturae. Si autem non velit expresse transferre dominium, non transferet: quanuis tradat voluntarie pecuniam vsurario, quia vt iam diximus, merito praesumitur velle tradere minimum quod potest, dum iniuriam patitur: & ita dicimus de matrimonio: quod quidquid exterius fingat ipse vir, dum dicit se ducere vxorem, si tamen intus non habeat consensum transferendi dominium sui corporis, non est validum matrimonium , stando in solo iure naturae. Quod si habuerit consensum transferendi dominium sui corporis, validum erit matrimonium quantumlibet consensus ille fuerit extortus per metum cadentem in virum constantem, stando in solo iure naturae. At vero nunc de facto nullum est tale matrimonium: quia iure Canonico irritatur talis contractus. Imo etiam si iuramento confirmaretur, non esset validus talis contractus matrimonialis de praesenti. Et ratio huius est. Quia vinculum matrimonij est indissolubile. Vnde si semel valeret non poterat postea in irritum reuocari: sicut alij contractus reuocantur. Et ideo ius Canonicum permittit in tali casu periurium iurantis in fauorem matrimonij. Quia sequerentur maxima incommoda si matrimonia non essent spontanea. Ad secundam confir mationem respondetur. Quod est maxima differentia inter solutionem vsurarum ex parte mutuatarij soluentis illas, & inter venditionem propter necessitatem vendentis. Etenim solutionem vsurarum antecedit non solum necessitas ex parte mutuatarij, sed etiam iniuria ex parte mutuatoris nolentis mutuare sine foenore. Et idcirco quia ex iniuria non nascitur ius, non acquirit dominium vsurarum ipse foenerator. Caeterum quando quis vendit res suas coactus propria necessitate, nulla antecedit iniuria ex parte ipsius emptoris. Ad tertium vt respondeamus, oportet prius breuiter dissoluere difficultatem controuersam inter doctores, an contractus qui fiunt vsuraria pecunia sint validi vel non? Respondetur : & sit prima conclusio . Si vsurarius emat illa pecunia aliquam possessionem. v. g. vineam: talis contractus est validus, ita vt vsurarius acquirat dominium vineae & transferat dominium pecuniae in venditorem vineae. Haec conclusio videtur definita in cap. Cum tu. de vsuris. Vbi praecipit Pontifex possessiones emptas vsuraria pecunia vendi & pretium earum restitui illi a quo prius pecuniam acceperat. At vero si contractus ille emptionis & venditionis esset nullus ipso iure, declararet Pontifex esse irritum contractum: & quod res reduceretur in primum statum ante contractum emptionis. Habemus ergo quod primus ille contractus non est rescindendus: acquisiuit ergo dominium vsurarius vineae. Secundo probatur. Qui habet alias vnde restituat, proculdubio potest alienare pecuniam per vsuram acquisitam: sed qui possidet vineam quam emit pecunia vsuraria, habet sufficienter vnde restituat, scilicet ex ipsomet pretio vineae quam emit (supponimus enim quod res empta est facile iterum vendibilis,) ergo potuit ille alienare pecuniam vsurariam, & transferre dominium eius in alterum. Sed quia potest aliquis dicere, quod hoc fit inuito domino; Respondetur, quod non est inuitus rationabiliter. Et probatur. Quoniam per talem emptionem non tantum non effi citur impotens ad soluendum, sed magis potens: quoniam ipsa vinea manet obligata ad soluendas vsuras, & est firmior obligatio vineae, quam pecuniarum, quae facilius dispensantur. Cum ergo sit commodum mutuatarij, quod vsurarius fiat potentior ad soluendum, non debet irritari contractus ille emptionis: maxime in iniuriam tertij, scilicet, venditoris vineae: cui erat commodum vendere vineam suam, iuxta regulam illam, quod mihi prodest, & tibi non nocet, teneris facere. Imo vero possessio quam emit vsurarius non tantum seipsam, sed etiam suis fructibus facit potentiorem vsurarium ad restituendum vsuras: ergo non est aliqua ratio sufficiens, quare vsurarius non acquirat dominium vineae & transferat dominium pecuniae. Secunda conclusio. Si vsurarius alienet res quaslibet vsu consumptibiles, scilicet, pecuniam vinum & similia, habeat tamen alias vnde possit restituere: talis contractus quicumque ille sit onerosus vel gratuitus est validus: quoniam res vsu consumptibiles per vsuram acquisitae non necessarium est, vt eaedem restituantur in indiuiduo, sed satis est si restituantur eaedem secundum speciem & qualitatem aequalem, ergo qui habet alias vnde possit restituere, non est factus inhabilis ad donandum & ludendum, &c. Tertia conclusio. Si vsurarius alienet res vsu consumptibiles, donando illas vel quolibet alio modo & non habet alias vnde restituat, tales actiones sunt inualidae. Probatur, quia talis alienatio est rei alienae, rationabiliter inuito domino. Quarta conclusio. Si vsurarius alienet res quae non sunt vsu consumptibiles, v. g. domum quam per vsuras extorsit, talis contractus est irritus ipso facto & iure, etiam si habeat alias vnde restituat. Probatur. Quia talis res est aliena & est restituenda eadem in indiuiduo, ergo talis translatio est nulla. Iam vero ad tertium patet per hanc doctrinam. Etenim quando per emptionem redditur impotens vsurarius ad restituendum: talis emptio facta pecunia vsuraria irrita est. Sed quia communiter per emptionem & venditionem non reditur impotens vsurarius ad soluendum: praesumuntur validi huiusmodi contractus, quamdiu non constat, quod est factus impotens. DVbitatur secundo circa primam conclusionem D. Thom. vtrum sit vera? Arguitur quod teneatur vsurarius plus restituere quam accepit, etiam si res sit vsu consumptibilis, quando inde aliquod lucrum comparatur. Possessor malae fidei qui ex aliena re factus est ditior, tenetur restituere non solum rem, sed etiam omne illud in quo factus est ditior; sed aliquando contingit, quod vsurarius de re vsu consumptibili per vsuram acquisita factus sit ditior: ergo tenebitur lucrum illud restituere. Maior ostensa est a nobis supra in quaest. 62. minor vero experimento constat. Sed respondebit aliquis huic argumento , quod illud lucrum quod reportat vsurarius ex tali re vsu consumptibili, respondet diligentiae & debetur industriae illius tanquam causae principali: non autem ipsi rei consumptibili vsu, & ita videtur respondere D. Tho. in solutione ad tertium. Sed contra hanc solutionem replicatur. Esto ita quod vsurarius per vsuram extorserit frumentum eo tempore, quo viliori pretio aestimabatur: si tamen reseruauit illud tempore quo maiori pretio aestimabatur vendendum: tunc iste foenerator tenebitur restituere mutuatario, qui est dominus frumenti, totum illum excessum pretij quanuis per industriam foeneratoris acquisitum fuerit lucrum illud, ergo similis ratio erit de pecunia per vsuram acquisita. Sed respondebit aliquis quod illa restitutio minoris pretij debet fieri ratione damni emergentis : quia mutuatarius poterat seruare frumentum illud in illud tempus quo carius erat valiturum. At ista responsio friuola est. Etenim tenebitur vsurarius restituere illum excessum maioris pretij, siue mutuatarius esset seruaturus frumentum siue non. Titulus vero damni emergentis non habet locum nisi quando pars laesa reuera minus habuit, quam debuit habere. Confirmatur exemplo. Qui furatur frumentum & vendit illud alio tempore quo carius valet, tenebitur restituere illud pretium, ergo etiam vsurarius. Patet consequentia: quia vsurarius non est magis dominus frumenti, quam fur. Deinde probatur. Esto ita quod vsurarius acceperit pro vsuris a mutuatario certam monetam auream; & postea rex siue respublica augeat pretium illius monetae tunc vsurarius non satisfaciet restituendo pretium illius monetae quantum aestimabatur tempore quo accepit illam; sed tenebitur restituere tot aureos quot accepit. In oppositum videtur esse conclusio D. Thom. & eius ratio. Deinde est alia ratio. Si vsurarius accepit pro vsuris frumentum, & illud seminauit; non tenebitur restituere fructus illius, deductis expensis, ergo vera est conclusio D. Tho. PRO decisione huius difficultatis ponimus conclusionem bimembrem. Pretium totum rei etiam vsu consumptibilis, quae per vsuram extorta est, tenetur vsurarius restituere, quantumlibet sit maius quam cum accepit rem ipsam. Neque tamen propterea dicendus est restituere amplius quam accepit, etiam si multum creuerit pretium. Priorem partem huius conclusionis probant argumenta facta priori loco contra conclusionem D. Thomae. Sed pro intelligentia secundae partis notandum est, esse differentiam inter pretium rei ex vna parte, & inter fructus rei siue id quod acquiritur ex re illa. Etenim pretium rei moraliter loquendo non distinguitur a re illa cuius pretium est: vnde quando restituimus pretium rei, censemus restitutam esse rem ipsam. Huius ratio est: quoniam res quae veniunt in commutationes humanas, solum aestimantur secundum quod sunt vtiles & commodae humanis vsibus, quod quidem pretio aestimatur. Caeterum illud quod re ipsa postea acquiritur, moraliter loquendo distinguitur ab ipsa re: sicut effectus & causa; si res quidem fuerit fructuosa distinguitur ab ipsa re fructus, sicut a causa principali: si vero sit vsu consumptibilis, distinguitur tanquam a causa minus principali. Et idcirco D. Thom. in 2. conclusione, non fuit contentus asserere, rem fructuosam debere restitui mutuatario: sed adiecit simul cum fructibus, vt insinuaret distinctionem inter fructus & rem fructuosam. Similiter in prima conclusione voluit, quod lucrum quod acquiritur ex re vsu consumptibili non resti tuatur, etiam si res ipsa vsu consumptibilis sit restituenda: insinuans similiter distinctionem lucrum inter illud & rem. At vero pretium cuiuslibet rei, siue consumptibilis vsu, siue fructuosae: semper computandum est cum re ipsa, ac si non distingueretur ab illa. Notandum est secundo, quod licet res vsu consumptibilis in hoc distinguatur a fructuosa, quod res vsu consumptibilis per se quidem & vt sic, est sterilis omnino, fit tamen per accidens fructuosa ratione industriae negotiantis; at vero ex contrario res fructuosa secundum se talis est, per accidens autem & minus principaliter requirit aliquam industriam. Nihilominus in hoc omnes istae res conueniunt, quod secundum se sunt pretio aestimabiles: quoniam secundum se omnes afferunt commoditatem & vtilitatem humanae vitae. Itaque aestimatio in pretio sequitur naturam rei etiam vsu consumptibilis vbique & semper; requiritur autem tanquam conditio sine qua non, ipsa conseruatio & aliqualis industria hominis: quoniam alias non staret talis natura rei. Est simile ad explicandam hanc doctrinam. Potentia quam habet frumentum ad fructificandum, est naturalis ipsi; at vero haec potentia etiam remota, non erit in frumento: nisi sit qui illud conseruet. Causa vero principalis huius potentiae, est ipsummet frumentum , cuius est propria passio: & idcirco diximus in superioribus pro illa potentia remota non posse accipi pretium aliquod: quia erat annexa ipsi tritico absque aliqua industria possessoris ipsius. Ex hac doctrina patet intelligentia secundae conclusionis & solutio argumentorum quae contra illam facta sunt. Etenim ad recipiendum pretium quod pro re etiam vsu consumptibili datur, non opus est industria ipsius recipientis, sed tantum est conditio sine qua non conseruaretur ipsa res, quae secundum se est pretio aestimabilis. Hoc ipsum magis patet in materia secundi argumenti: quoniam ad maiorem aestimationem monetae quae a Principe magis valet & pluris aestimatur: non opus est aliqua industria ipsius habentis; Quapropter totam illam monetam tenetur restituere quam per vsuram accepit. Caeterum ad lucri faciendum aliquid cum ipsa pecunia, vel cum re vsu consumptibili: requiritur industria habent istanquam causa princip alis. Ex praedicta doctrina etiam sequitur, quomodo facienda sit restitutio in duobus casibus, & similibus. Primus casus est, quando aliquis per vsuras extorsit obligationem temporalem ad aliquam commoditatem vsurarij, v. g. si extorsit obligationem ad colendum agrum ipsius vsurarij. Alter casus est, si extorsit obligationem ad obtinendum aliquod officium ab ipso Rege, v. g. Praeturam aut tabellionatum, obligando mutuatarium vt conferat huiusmodi officia efficaciter. Dicimus ergo, quod in priori casu solum tenetur vsurarius restituere pretium in quo aestimatur illa obligatio colendi agrum; at vero fructus qui ex huiusmodi cultura producti sunt, non tenebitur restituere: quoniam illi fructus producuntur ex agro proprio ipsius vsurarij, v. g. ex vinea tanquam ex causa principali. Sed rogat aliquis merito. Quid si vsurarius seminauit agrum proprium tritico alieno per vsuram acquisito; nunquid etiam fructus tenetur restituere? Videtur enim quod sic: quia causa principalis illorum fructuum est semen alienum, ager enim non concurrit efficienter ad fructificandum, ergo saltem bonam partem fructuum debet restituere domino tritici. Respondetur . Nihilominus, quod vsurarius non tenetur restituere nisi tantum ipsum quod accepit: nisi forte ratione damni emergentis; quia mutuatarius paratus erat seminare illud triticum & non habebat aliud quod seminaret. Ratio est: quia vt iam diximus in superioribus, potentia proxima tritici ad fructificandum, si materialiter consideretur: non habet a seipso, sed per humanam industriam & agriculturam : & hoc est quod pretio aestimatur apud omnes vltra triticum . Nam potentia illa quam diximus esse remotam, non habet pretium distinctum a pretio tritici. Vnde ad obiectionem respondetur, quod quanuis physice loquendo , principalior causa fructificandi est triticum cum sua virtute seminali: tamen moraliter loquendo non est causa principalis, quoniam consideramus valorem rerum & commoditatem; & quia in tritico non distinguimus valorem virtutis fructificatiuae a valore ipsius tritici: ideo diximus, quod moraliter loqu endo non est causa principalis illorum fructuum triticum, sed agricultura & ipse ager qui fructificat domino. In altero vero casu oportet distinguere; si enim qui se obligauit ad obtinendum officium illud, erat quidam tertius, qui quidem se obligauit, ad faciendam certam quandam diligentiam, & illam adhibuit: tenebitur vsurarius illi restituere quantum aestimabitur illa diligentia. Caeterum si officium collatum est vsurario a Principe propter illius merita: non tenebitur pro officio quicquam restituere. At vero si Rex ipse erat mutuatarius, & ratione mutui obligauit se ad conferendum officium vsurario & contulit: tunc vsurarius quamdiu exercet officium, non tenebitur restituere pretium taxatum pro operis ipsius officij: tenebitur autem renuntiare officio in manibus ipsius principis. Ratio omnium istorum est eadem; quoniam illa quae diximus quod vsurarius non tenetur restituere, debentur sibi vel propter sua merita, vel propter suum laborem. Sed obijciet aliquis contra. Quia ille vsurarius non erat verus officialis, quando accipit officium a Rege ratione mutui; ergo non habebat titulum accipiendi stipendia taxata veris officialibus. Est exemplum in nostra schola. Si quis non magister obtineret cathedram quam dicunt proprietatis, & non esset verus Magister; non haberet titulum percipiendi fructus taxatos Magistro proprietatis; ergo neque tabellio poterit percipere stipendia taxata vero tabellioni. Respondetur distinguendo de stipendijs taxatis v. g. tabellionibus, sunt enim quae dam stipendia honorifica pro dignitate officij: alia vero sunt stipendia mercenaria pure pro labore operum. De primis stipendijs certum nobis est, quod qui non habet verum titulum non potest illa percipere & ideo tenetur ea restituere. At vero secundi generis stipendia non tenetur restituere: quoniam illa respondent labori vtili communitati, vnde idcirco in casu posito in obiectione, ille qui non habet verum gradum magisterij, non tenebitur restituere totum stipendium: sed poterit aliquid sibi retinere pro labore vtili communitati. Et idem censendum est de illo qui habet beneficium curatum, & tamen non est vere parochus, propter aliquod impedimentum, v. g. illegitimitatis; poterit enim retinere partem aliquotam correspondentem officio ministrantis: sicut si ille esset substitutus veri parochi. Nam ipsam et ecclesia, quamdiu est communis error populi putantis illum esse verum parochum, concedit illi facultatem substituti. Alia vero stipendia maiora quae correspondent dignitati officij nemo poterit percipere, nisi habeat verum gradum vel verum titulum requisitum ad tale officium. DVbitatur tertio. Vtrum omnia vsurarij bona sint obnoxia restitutioni? Pro cuius intelligentia aduertendum est, quod bona vsurarij sunt in triplici differentia. Alia quidem per vsuras extorta, alia vero pecunijs vsurarijs comparata: alia denique quae iusto titulo possidet, quale est patrimonium & alia bona contractu iusto acquisita. Dubitamus ergo, vtrum omnia huiusmodi bona pariter sint obligata ad restituendum vsuras mutuatario. Videtur vera pars negatiua, quoniam bona obligata alteri, nemo potest per contractum validum alienare; sed vsurarius potest per contractum validum plurima bona ex praedictis alienare, imo etiam aliquando bona per vsuram extorta, non solum vsu consumptibilia sed etiam bona fructuosa quae comparauit pecunijs vsurarijs: ergo non omnia bona sunt restitutioni obnoxia. In oppositum est, quod ipsemet vsurarius personaliter est obligatus ad restituendas vsuras mutuatario; ergo omnia bona illius sunt obligata. Hanc quaestionem celebrem inter Iuristas & Theologos disputat egregie Caietanus in opusculo de vsuris citato, & refert varias sententias Iurisperitorum & eas conciliat. Item Magister Soto eandem disputat quaestionem lib. 6. de iusti. quaest. 1. art. 4. in responsione ad argumenta. PRO decisione huius difficultatis sit prima conclusio. Omnia in vniuersum vsurarij bona, sunt obligata restitutioni vsurarum. Probatur primo, argumento in oppositum facto. Deinde probatur. Quoniam mutuatarius habet ius ad repetendum ab vsurario vsuras quas accepit; hoc autem ius executioni mandatur a iudicibus in quibus libet bonis vsurarij, ergo omnia illius bona sunt obligata tali restitutioni. Et confirmatur . Quoniam alij creditores habent ius ad quae libet bona debentium , ergo & mutuatarius habet ius ad quaelibet bona vsurarij. Probatur consequentia: quoniam mutuatarius non est peioris conditionis, quam alij creditores, neque vsurarius est melioris conditionis, quam alij debitores. Et denique. Omnia bona furis siue latronis, sunt obligata restitutioni, ergo omnia bona vsurarij. Haec conclusio asseritur expresse a D. Tho. in solutione ad secundum argumentum. Verumtamen quia non est eadem ratio obligationis in omnibus bonis, aduertendum est: quod est duplex obligatio; quaedam dicitur obligatio realis: alia vero personalis. Realis quidem obligatio oritur ex ipsa re, & inde solet refundi in personam quae est domina illius rei. Item huiusmodi obligatio perpetua est quae perpetuo comitatur rem ipsam vbicumque fit, id circo dicitur realis obligatio. Personalis vero obligatio ortum habet ex ipsa persona & in illa est immediate: quanuis inde refundatur in ipsas res & in bona illius personae; & talis obligatio deriuata, non comitatur perpetuo rem, sed personam, & illa defuncta comitatur aliam personam quae loco illius succedit in bona ipsius: ita sane vt personalis obligatio non transeat in emptorem, transeat vero in haeredem: quoniam emptor non succedit loco personae venditoris, haeres vero succedit loco defuncti. Hoc supposito sit secunda conclusio. Bona vsurarij pecunijs vsurarijs comparata, aut quolibet alio titulo iuste possessa, v. g. ex patrimonio vel donatione habita, obligata sunt ad restitutionem faciendam mutuatario, obligatione personali non obligatione reali. Probatur: quoniam res quaelibet solum est obligata obligatione reali vero domino, vel de voluntate veri domini, sed huiusmodi bona non sunt mutuatarij tanquam domini, vt iam ostendimus supra, sed potius sunt vsurarij: ergo tantum obligatione personali obligata sunt. Confirmatur. Si huiusmodi bona sint res fructuosae & non vsu consumptibiles, fructificant ipsi vsurario, non autem mu tuatario; ergo non habent obligationem realem. Tertia conclusio. Res per vsuras acquisita quae non est consumptibilis vsu, obligata est obligatione reali ad restitutionem faciendam mutuatario. Probatur ex opposita ratione, quoniam res quaelibet obligata obligatione reali ea est, quae vero domino fructificat si fructuosa est; sed dominium talium rerum manet semper apud mutuatarium & illi fructificant: ergo obligatae sunt obligatione reali. Quarta conclusio. Res per vsuram acquisita vsu consumptibilis, non est obligata obligatione reali ad restitutionem faciendam mutuatario. Probatur primo, quoniam obligatio realis semper comitatur rem ipsam vbicumque sit; sed si vsurarius rem vsu consumptibilem alienet a se transfert aliquando dominium illius & fit libera ab huiusmodi obligatione: ergo non obligabatur obligatione reali. Maior constat apud omnes, ex discrimine supra posito inter obligationem realem & personalem: minor autem probatur: quoniam si vsurarius pecunijs vsurarijs emat agrum, transfert dominium pecuniarum in venditorem & manent liberae pecuniae ab omni obligatione restitutionis faciendae mutuatario. Confirmatur . Quoniam realis obligatio differt a personali, quod realis transit in emptorem; sed in emptorem rerum consumptibilium non transit obligatio aliqua cum ipsis rebus: ergo illa non erat obligatio realis. Secundo probatur, res vsu consumptibiles per vsuram acquisitae non sunt necessario eaedem restituendae, sed sufficit quod aliae similes & eiusdem valoris & pretij restituantur; at vero realis obligatio sequitur semper eandem rem in indiuiduo non autem in specie: ergo. Maior ab omnibus acceptatur, minor explicatur. Si vsurarius per vsuras accipit agrum quem postea sterilem reddit, tunc etiam si habeat alium agrum eiusdem speciei & pretij, non transit realis obligatio ab illo agro sterili ad agrum proprium quem antea habebat. Confirmatur. Si vsurarius pecuniam per vsuram acquisitam accumulet cum alia pecunia simili, vel etiam triticum per vsu ram acquisitum conijciat in horreum in quo habebat copiam proprij frumenti, tunc in tali casu non est cur magis dicamus, has pecunias indiuiduas, vel hoc singulare triticum obligari reali obligatione ad restitutionem faciendam mutuatario: quam illas pecunias & illud hordeum quod antea habebat, imo vero in tali casu ita iudicandum est de obligatione ad restitutionem, atque si consumpsisset pecunias & triticum: vnde omnia illa bona manent obligata obligatione personali. Haec quarta conclusio, videtur esse contra Caietanum opusculo citato de vsura. quaestione. 4. qui vniuersaliter asserit omnia bona per vsuras arquisita obligari obligatione reali ad restitutionem faciendam mutuatario. Minor etiam probatur, nam Soto vbi supra disputans hanc difficultatem, nullam mentionem facit de rebus vsu consumptibilibus. Caeterum pro sententia Caietani & contra nostram quartam conclusionem facit ratio adducta pro tertia conclusione, scilicet, res quaelibet obligata est obligatione reali vero domino; sed res etiam per vsuram acquisitae vsu consumptibiles non sunt vsurarij tanquam domini, sed sunt mutuatarij, vt iam ostendimus non transferri dominium illarum rerum, ergo falsa est nostra conclusio. Respondetur quod reuera illa ratio pro tertia conclusione quae est Caietani non est sufficiens nisi addatur illi, quod talis res sit obligata eadem numero restitutioni faciendae; imo vero idcirco habet locum illa ratio in rebus quae non consumuntur vsu: quoniam illae in indiuiduo sunt obligatae restitutioni vero domino faciendae: deficit autem in rebus vsu consumptibilibus etiam si non sint consumptae : quoniam tales res non sunt necessario eaedem numero restituendae. Ad argumentum vero factum in principio dubij pro parte negatiua ex dictis patet responsio: etenim res quae vsu non consumuntur non possunt alienari illa ratione, & propterea diximus: non esse obligatas obligatione reali, si sint extortae per vsuram. At vero res vsu consumptibiles possunt alienari aliquando, & idcirco asserimus, eas obligari obligatione tantum per sonali. Quod si aliquis obijciat. Quid igitur prodest asserere, quod non transfertur dominium huiusmodi rerum in vsurarium; siquidem non sunt obligatae magis obligatione reali quam si transferretur dominium in vsurarium? Quemadmodum pecuniae quas accipit mutuatarius non sunt obligatae obligatione reali, quin potius mutuatarius est dominus illarum, ergo nulla differentia est inter pecunias, quas accipit vsurarius, & pecunias quas accipit mutuatarius quantum ad obligationem restituendi realem vel personalem: sed solum est differentia, quod vsurarius tenetur ratione iniustae acceptionis, mutuatarius vero tenetur ex vi contractus mutui. Respondetur nihilominus, quod multum prodest in fauorem mutuatarij, quod non transferatur dominium pecuniarum quas per vsuras accipit vsurarius: etenim si per alienationem huiusmodi rerum vsu consumptibilium, fiat impotens vsurarius ad restituendum: talis alienatio non valet, quoniam in tali euentu huiusmodi bona succedunt in locum rerum quae obligantur obligatione reali, & contractus qui fit cum huiusmodi bonis non est validus; esset autem validus si similis contractus fieret a mutuatario de pecunia mutuata: quoniam mutuator fecit eum dominum pecuniae, & non manet obligatus nisi obligatione personali tantum: qua propter contractus facti a mutuatario de illa mutuata pecunia non fiunt cum iniuria tertij, scilicet mutuatoris: & ideo validi sunt, etiam si fiat impotens mutuatarius ipse ad soluendum mutuatum. Contractus vero facti ab vsurario de huiusmodi rebus non sunt validi: quoniam fit impotens ad soluendum. Et ratio est, quia vsurarius non est factus dominus pecuniae vsurariae, vnde cum iniuria domini est, quod ille fiat impotens ad soluendum per alienationem pecuniae alienae: non est autem cum iniuria mutuatoris, quod mutuatarius fiat impotens ad soluendum, per alienationem mutuati. Et ratio est, quia mutuator libere nullo cogente fecit illum dominum pecuniae, dummodo se obligaret ad restituendum , vnde poterit mutuatarius illas pecunias ludere vel donare. Ex dictis colligitur, quid sit dicendum de vxore, de filijs, de tota familia, qui comedunt & consumunt bona vsurarij; An teneantur ad restitutionem vel non? Dicendum est enim, quod si vsurarius non reddatur impotens ad restituendum per quotidianas expensas, & stipendia famulorum: non tenentur prorsus ad aliquam restitutionem. At vero si fiat impotens ad restituendum, tunc neque vxor neque filij, neque famuli possunt sustentari illis bonis per se loquendo: alias tenebuntur ad restitutionem. Ratio est manifesta, quoniam nemini licet alienam rem inuito domino attrectare: sed in huiusmodi casu illi rem alienam inuito domino consumunt: ergo tenentur ad restitutionem, non secus atque si cum latrone de re furtiua communicarent. Dixi tamen per se loquendo: quoniam per accidens ex circunstantia, licitum erit vxori & filijs comedere de illis bonis ratione extremae necessitatis, quia non habent aliunde quomodo sustententur. Sed consulendum erit filijs aetate prouectis: vt quaerant sibi cibum aliunde. Famuli etiam excusantur a quibusdam & a Caietano in verbo vsura, quando agunt rem mutuatarij, scilicet, admonendo haerum netam magnas vsuras exigat, vel etiam procurando pignora mutuatariorum. Sed profecto huiusmodi excusatio non est omnino sufficiens vt isti eripiantur ab omni restitutione. Primo quidem, quoniam ad vsurarium ipsum spectat, si pignora illa accipit pro principali & vsuris, ea seruare ne a tinea laedantur. Deinde. Illa admonitio si non est efficax, nihil vtilitatis affert mutuatarijs, ergo nulla ratione excusabuntur famuli a restitutione alimentorum & stipendiorum, quando vsurarius fit impotens ad restituendum. Quod si quis dicat, quod saltem quando admonitio est efficax, excusabitur famulus a restitutione. Respondetur, quod excusabitur ex parte & non ex toto: quoniam nihilominus sustentatur de vsuris, propter quod fit impotens vsurarius ad soluendum. Vnde dicimus, quod famuli non excusabuntur simpliciter nisi propter extremam necessitatem. DVbitatur quarto; Vtrum haeredes vsurarij teneantur ad omnia illius debita persoluenda? In qua quaestione vnum certissimum est apud omnes, quod haeredes tenentur ad omnia debita vsurarij persoluenda, saltem secundum vires & facultates haereditarias. Probatur. Primo quidem, quantum ad ipsa bona per vsuram acquisita & obligata reali obligatione qualia sunt vinea, vel domus: siquidem realis obligatio est comes indiuidua ipsius rei apud quemcunque inueniatur. Deinde probatur quantum ad alia bona comparata pecunijs vsurarijs etiam iusto titulo. Quoniam omnia illa erant obligata obligatione personali apud ipsum vsurarium; sed haeredes succedunt personae vsurarij: ergo etiam succedunt in obligationem personalem si admittunt haereditatem. Diximus autem saltem secundum facultates & vires haereditarias: quoniam si vsurarij debita excedant totam haereditatem: non tenebuntur haeredes in foro conscientiae ad soluendum illum excessum, etiam si non fecerit inuentarium. Diximus in foro conscientiae: quoniam in foro exteriori est dubia res inter Iurisperitos, An haeredes qui non faciunt inuentarium teneantur ad omnia bona testatoris persoluenda. Refert Couarruuias libro. 3. Variarum Resolutionum, capit. 3. numero. 8. Iurisperitos de hac re disserentes. Et quanuis sit vera in foro exteriori sententia affirmatiua: tamen in foro conscientiae debet esse certa contraria sententia negatiua. Et ratio est manifesta: quoniam haeredes vsurarij non tenentur ad restitutionem ratione iniuste acceptionis; (supponimus enim quod non sunt cooperati ad vsuras extorquendas;) nec tenentur ratione rei acceptae; ergo non tenebuntur restituere vltra facultatem rei acceptae quicquam. Caeterum ipsa lex ciuilis & iudices exequutores ipsius legis, procedunt ex praesumptione iusta contra omnes haeredes, qui sine beneficio inuentarij clanculum adeunt haereditatem testatoris qui erat obligatus debitis: merito enim praesumuntur quod occultant partem haereditatis, ne persoluant omnia debita. At vero in foro conscientiae cessat omnis falsa praesumptio: quoniam ipse poenitens narrat rei veritatem coram Deo, ergo nulla ratione est obligandus ad restitutionem in illo foro supra vires hae reditarias. Difficultas autem est hic examinanda, Vtrum si haeredes vsurarij sint duo vel tres, & aliquis eorum non vult soluere, aut certe soluit minimam partem: teneantur reliqui haeredes ad soluendum omnia debita insolidum? Videtur enim vera sententia affirmatiua ex capit. tua nos. de vsuris. vbi dicitur, quod haeredes vsurariorum eadem districtione sunt cogendi ad soluendas vsuras: qua vsurarij si viuerent cogerentur; sed vsurarius cogeretur ad soluendas omnes vsuras: ergo & haeredes. Secundo probatur. Haeres quilibet succedit loco testatoris: sed testator tenebatur omnia debita persoluere, & omnia illius bona tenebantur saltim obligatione personali: ergo haeres quilibet tenebitur omnia debita persoluere, si non excedunt partem haereditatis. Sed dicet aliquis, quod haeres non succedit in totam haereditatem sed in partem: ac proinde quod non succedit in totam obligationem ad persoluenda omnia debita sed in partem, pro rata & proportione ipsius haereditatis. Contra hoc est replica. Si ipse vsurarius possideret solum vnum fundum, quae fuit pars in quam succedit haeres: teneretur ipse vsurarius olim soluere omnia debita ex ipso fundo: ergo etiam si haeres succedat solum in illum fundum: tenebitur ex ipso fundo persoluere omnia debita. Deinde, obligatio personalis quae erat in testatore, non videtur quod minuatur, sed potius quod augeatur: quoniam multi sunt haeredes: sed ipse tenebatur ad omnia debita: ergo etiam singuli haeredes tenebuntur. Antecedens probatur, quoniam singulorum haeredum bona, etiam quae alias habebat, videntur quod maneant obligata obligatione personali ad persoluenda debita personae quam repraesentant. Hanc difficultatem disputat Caietanus in opusculo citato de vsuris, quaestione. 5. vbi refert sententiam Iurisperitorum asserentium cum glossa in capit. tua nos, affirmatiuam partem, scilicet, quod quilibet haeres tenetur in solidum ad omnia debita vsurarij persoluenda. At vero ipse Caietanus & Magister Soto vbi supra tenent par tem negatiuam: quam nos censemus certam in foro conscientiae. Dicimus ergo, quod singuli haeredes tenentur pro rara haereditatis ad soluenda debita testatoris. Probatur haec sententia, primo quidem & principaliter, quoniam haeredes vsurarij non tenentur ratione iniustae acceptionis sed solum ratione rei acceptae: sed singuli acceperunt duntaxat suas portiones: ergo tantum tenebuntur debita soluere pro rata portionis vniuscuiuslibet. Confirmatur. Quoniam in petitione haereditatis, diuiditur inter haeredes simul ius ad exigenda debita, quae debebantur testatori, & similiter obligatio testatoris ad alia debita persoluenda, sed singulis non contingit totum ius ad recuperandum sibi omnia debita: ergo neque & competit singulis tota obligatio ad soluenda debita. Probatur secundo. Haeres solum tenetur ratione obligationis personalis ipsius testatoris ad persoluenda debita: sed obligatio personalis testatoris diuiditur per singulos haeredes, iuxta singulas portiones haereditarias: ergo iuxta illas tenebuntur soluere debita. Probatur minor, quia singuli hae redes non succedunt repraesentantes totam personam testatoris, sed partialiter, collectiue vero repraesentant totam personam. Et hoc patet, quando nepotes sunt haeredes alicuius testatoris: tunc enim repraesentant vnam personam condistinctam cum auunculo filio testatoris. Ex hac doctrina facile possumus dissoluere argumenta contraria . Ad primum argumentum ex capit. tua nos, respondetur, quod aequalitas districtionis comparanda est ad omnes haeredes collectiue, non ad singulos. Ad secundum argumentum respondetur, quod non singuli succedunt totaliter, sed partialiter. Ad replicam respondetur, quod si testator non habebat alia bona prae ter fundum, is qui haereditauerit fundum, tenebitur ad omnia soluenda: & si multi hae reditabunt fundum, tenebuntur secundum proportionem haereditatis. Ad tertium argumentum respondetur, quod obligatio testatoris non minuitur, sed tota manet in ipsis haeredibus collectiue sumptis. DVbitatur quinto; Vtrum vsurariorum cooperatores & coadiutores, teneantur ad restitutionem vsurarum? De qua re diximus supra quaest. 62. art. 7. vbi vniuersaliter definiuimus, quomodo teneantur ad restitutionem qui concurrunt ad iniustam actionem. Ea ergo recolenda sunt pro prae senti tractatu: quoniam vsuraria acceptio species est actionis iniustae. Nihilominus specialiter animaduertendum est, quod adiutores & cooperatores ad exercendas vsuras, sunt in duplici differentia. Quidam enim gerunt vicem & negotium vsurariorum: quidam vero gerunt solum negotium eorum qui recipiunt mutuum. Sit ergo nobis prima conclusio. Qui cooperantur ad vsuras exercendas, gerentes negotium foeneratorum: tenentur ad restitutionem totius damni quod inde sequitur mutuatario: etiam si inde nihil vtilitatis sibi accesserit. Qui vero gerunt negotium tantum mutuatariorum, non tenentur ad aliquam restitutionem: imo neque peccant magis quam ipse mutuatarius: de quare dicemus articulo sequenti. Exemplum primae partis conclusionis est, in illis qui discurrunt inquirentes mutuatarios qui ad vsuras mutuum accipiant, & ipsi firmant pacta & conuentiones inter mutuatorem & mutuatarium. Est etiam exemplum in ministris & famulis vsurariorum, qui eorum nomine faciunt contractus vsurarios: & quia illorum negotium gerunt, dicuntur communi vocabulo agentes seu factores. In eadem classe computantur famuli, qui exigunt debita a mutuatarijs, habentes autoritatem ad cogendos illos iuridice ad vsuras persoluendas. Diximus habentes autoritatem: quoniam si tantum mitterentur ad petendum vsuras simpliciter, sicut simplex nuntius qui portat debita: non tenerentur ad restitutionem. Idem dicendum est de alijs famulis qui custodiunt pecunias vsurarias; isti enim non cooperantur ad peccatum vsurae, quic quid alij scrupulosi nimis contra sentientes dicant. Exemplum secundae partis conclusionis est in ipsis ministris etiam ipsius vsurarij, quos precibus inducit mutuatarius, vt ipsi petant ab vsurario sub vsuris. Ratio huius rei est huiusmodi. Qui negotium gerunt foene ratorum, sunt vera causa moralis contractus vsurarij & iniustae acceptionis; qui autem negotium gerunt mutuatariorum non sunt causa moralis iniustae acceptionis, magis quam ipse mutuatarius qui patitur vsuras: ergo illi priores & non isti secundi tenentur restituere. Hinc faciemus gradum ad explicandum id quod in hac parte est difficilius, scilicet, quando tabellio ipse tenebitur ad restitutionem, ex eo quod facit scripturam contractus vsurarij. PRO cuius rei intelligentia notandum est, quod ipse tabellio in huiusmodi scriptura conficienda, dupliciter se potest habere. Vno modo fideliter explicando rem ipsam, vt est a parte rei, v. g. si mutuator det mutuo centum aureos & petat pro mutuo & lucro quindecim, & ipse tabellio sic scribat de verbo ad verbum. Secundo modo potest se habere palliando vsuram, infideliter exercens officium suum, v. g. si in eodem casu posito fidem faciat tabellio ipse, scribendo quod mutuatarius recipit quindecim supra centum. Sit secunda conclusio. Tabellio qui priori modo se habet, non tenetur ad aliquam restitutionem: imo neque peccat aliquod peccatum; qui vero secundo modo se habet, si palliet vsuras in fauorem vsurarij: tenetur ad restitutionem; si autem palliet in fauorem mutuatarij: non tenetur ad restitutionem. Probatur prima conclusionis pars. quoniam tabellio in tali casu facit fidem rei omnino verae, & nullam facit iniuriam tertio, ergo neque peccat neque tenetur ad restitutionem. Et quidem quod faciat fidem rei verae, patet ex ipso casu: quod autem nullam faciat iniuriam mutuatario: probatur. Quoniam mutuatarius per tale instrumentum confectum a tabellione, non poterit compelli ad soluendas vsuras, imo si in iudicio compareat huiusmodi instrumentum declarabitur nullus & irritus huiusmodi contractus, & vsurarius punietur grauiter. Deinde probatur eadem pars. Quia etiam si instrumentum illud compelleret mutuatarium ad soluendas vsuras: tamen ipse tabellio rogatus a mutuatario non faciebat illi iniuriam. Et confirmatur. Testes qui interfuerunt tali contractui, non tenentur ad vllam omnino restitutionem, imo neque peccant magis, quam si vocarentur vt essent testes cuiuslibet alterius criminis, sunt enim testes veritatis & nullo modo causa malitiae, ergo idem iudicium ferendum est de tabellione. Secunda vero pars & tertia conclusionis , simul probantur ratione proportionali. Quoniam tabellio qui palliat vsuram in fauorem vsurarij, est causa moralis, ratione insturmenti quod conficit ad hoc, quod mutuatarius compellatur in iudicio ad soluendas vsuras; si autem conficiat in fauorem mutuatarij, non est causa moralis, quod mutuatarius cogatur in iudicio soluere vsuras, imo ipse mutuatarius suis precibus cogit illum vt faciat instrumentum in fauorem illius, ergo nullam facit iniuriam. Hoc ipsum quod de tabellione dicimus, erit dicendum de testibus qui inter sunt huiusmodi contractui palliato. Si enim se tenent ex parte vsurarij tenentur ad restitutionem; si autem se tenent ex parte mutuatarij, ita vt nullo modo testificarentur, nisi ab illo rogati: non tenentur ad restitutionem. Sed est argumentum contra tertiam partem conclusionis. Ipse tabellio tenetur ex iustitia ratione officij, illud exercere fideliter, perhibendo testimonium veritati & non palliando mendacium: ergo cum palliat contractum illum vsurarium, peccat contra iustitiam etiam si faciat id in fauorem mutuatarij: ac per consequens tenebitur ad aliquam restitutionem. Et confirmatur. Quia ille saltim peccat contra religionem praestiti iuramenti de exercendo fideliter officio. Respondetur quod argumentum probat tabellionem peccare, non solum contra religionem praestiti iuramenti peccatum periurij: sed etiam contra fidelitatem quam tenentur seruare, ex pacto cum ipsamet republica facto. Caeterum non peccat contra ius mutuatarij siquidem gerit potius negotium illius rogatus ab illo: & idcirco non tenetur ille ad aliquam restitutionem faciendam . Quemadmodum neque tabellio qui scripturam falsam praesentat in iudicio ad defensionem innocentis quem certo scit esse innocentem, sed impetitur ab aduersario iniquo; quamuis peccet contra religionem iuramenti & contra iustitiam debitam reipublicae: tamen non peccat contra ius iniqui aduersarij qui insequitur innocentem, & idcirco non tenetur ad vllam restitutionem faciendam particulari personae: quanuis si respublica damnificaretur ex huiusmodi falsis testimonijs: tenebitur ille tabellio ad restitutionem faciendam reipublicae. Et hoc probat argumentum efficaciter. Quae autem diximus, intelligenda sunt quando tabellio nouit aperte contractum esse vsurarium; quoniam si ignoret vel dubitet an sit vsurarius contractus, vel non , etiam si suspicetur esse vsurarium : tamen rogatus & ad instantiam vtriusque partis conficiat instrumentum palliatiuum vsurae, nullum est peccatum ex parte tabellionis. Et ratio est: quoniam tabellio ratione officij tenetur praestare fidem suam postulatus a ciuibus; & quoniam ista fides pedet in illo casu a narratione partium quando ipse nescit alias contrarium, tunc vere reddit testimonium : eo vel maxime si ipse admoneat vtraque partem ne forte pallient vsuram mendacio. Cum igitur vtraque pars habeat certum ius erga tabellionem, vt reddat testimonium contractus quem illi faciunt: tenetur tabellio etiam si dubitet esse vsurarium, exercere suum officium in fauorem ciuium, quoniam in dubijs melior est conditio possidentis. DVbitatur vltimo. An vsurarius mentalis teneatur ad restitutionem. Ratio dubitandi est pro parte negatiua: quoniam simoniacus mentalis non tenetur ad restitutionem ; ergo neque vsurarius. Antecedens probatur ex ca. mandato de simonia. Consequentia vero probatur: quoniam proportionabiliter se habent in spiritualibus simonia & in temporalibus vsura. Secundo arguitur pro eadem parte. Restitutio tantum debetur ratione damni quod datum est alteri; at vsurarius mentalis nullum damnum dedit alteri, sicut neque homicida mentalis : ergo non tenetur quicquam restituere. Sed in oppositum est, quod in cap. Consuluit de vsuris dicitur, quod vsurarius mentalis ad ea quae taliter sunt accepta restituenda in animarum iudicio efficaciter est inducendus. Deinde nos supra ostendimus lucrum vsurarium ita iure esse prohibitum, vt eius dominium non transferatur in vsurarium , quod si transfertur secundum aliquorum opinionem : tamen transfertur cum obligatione ad restitutionem . Denique. Quicquid comparatur per iniustum contractum est lucrum iniustum & obnoxium restitutioni: sed contractus ille mutui est iniustus ratione mentis iniquae: ergo lucrum ex illo acceptum obnoxium est restitutioni. PRO decisione huius difficultatis, reuocanda sunt in memoria quae diximus supra artic. 1. huius quaest. circa responsionem ad quartum argumentum de vsura mentali. Ex quibus colligamus hic, quod ista dubitatio solum procedit de vsura mentali, secundum quod specialiter distinguitur a reliquis vitijs mentalibus, videlicet loquimur de vsura mentali, secundum quod distinguitur ab vsura reali, in qua est pactum explicitum vel implicitum de lucro ratione mutui: sed tamen in vsura mentali de qua loquimur, recipitur pretium vltra sortem ratione mutui: etiam si non praecesserit pactum aliquod. Secundo notandum est, quod contractus iste vsurae mentalis tripliciter potest exerceri: primo modo, ita vt vtraque pars habeat mentem vsurariam, alter recipiendi vsuram ex mutuo, alter vero dandi: & haec est perfecta & plena ratio vsurae mentalis. Alijs vero duobus modis exerceri potest iste contractus ex altera parte contrahentium. Sit ergo secundus modus, quando mutuator habet animum sincerum & candidum neque recipiendi aliquid ratione mutui ex obligatione ciuili: sed tantum ex gratitudine: at vero ipse mutuatarius opinatur mutuatorem habuisse animum deprauatum & intendere obligare illum ad reddendum aliquid vltra sortem obligatione ciuili: & cum hac falsa opinione soluit aliquid vltra sortem. Tertius modus est, quando mutuator habet animum deprauatum, intendens obligare mutuatarium ad soluendas vsuras: sed ipse mutuatarius non intelligit talem animum, & nihilominus reddit aliquid vltra sortem ex gratitudine & beneuolentia. HIS ita constitutis , dicimus primo, quod illo primo modo mutuator certissime est vsurarius mentalis (de quo loquimur) & tenetur ad restitutionem totius lucri & totius damni, quod inde mutuatario est sequtuum : & sic intelligitur cap. consuluit. citatum, & hoc probant argumenta facta pro parte affirmatiua. At vero in secundo casu ipse mutuator nullam incurrit culpam: sed nihilominus tenebitur ad restitutionem illius lucri in quantum factus est ex illo ditior. Et ratio est, quoniam ille solum tenetur ratione rei acceptae, non ratione iniquae acceptionis. Verum est tamen, quod quandiu non intellexerit mutuatarium soluisse lucrum illud ex falsa prae sumptione: excusabitur omnino a restitutione facienda. Haec etiam sententia constituta est apud omnes. In tertio vero casu aliquid est certum apud omnes, scilicet, quod mutuator quandiu in illa mala fide perseuerauerit, tenebitur ad restitutionem ratione conscientiae erroneae. Est autem controuersia, An postquam mutuator notum habuerit animum mutuatarij & nouerit illum dedisse lucrum vltra sortem ex mera gratitudine: teneatur nihilominus restituere? Multi Iurisperiti quos citat Syluest. in verbo vsura. 6. quaest. 3. & Sotus vbi sup. art. 4. tenent, quod ille mutuator manet obligatus nihilominus ad restitutionem. At vero ipse Syluester & Caietanus & Sotus tenent contrariam sententiam, quam etiam nos amplectimur. Et probatur. Quoniam mutuatarius in illo tertio casu reuera transtulit dominium in mutuatorem absque vlla actione repetendi, sed libere ex gratitudine, ergo mutuator non tenebitur restituere cessante conscientia erronea. Antecedens probatur: quoniam mutuatarius non soluit aliquid vltra sortem ex obligatione ciuili, sed ex mera tantum gratitudine, ergo absolute transtulit dominium. Et confirmatur. Si quae ratio est in illo casu lucri vsurarij, tota oritur ex praesumptione falsa, & conscientia erronea ipsius mutuatoris. Haec autem ratio est secundum quid & diminuta, neque obligat realiter sed ratione conscientiae erroneae; ergo cessante conscientia erronea nulla relinquitur obligatio. Est exemplum , si quis accepit rem propriam existimans esse alienam, proculdubio postquam nouerit non esse alienam non tenebitur ad aliquam restitutionem. AD argumenta vero pro parte negatiua iam responsum est, quatenus procedunt contra ea quae diximus esse constituta apud omnes. Ad primum vero argumentum in particulari, quatenus procedit contra nostram decisionem respondetur, quod non est prae sentis loci disputare de illo antecedenti, an simoniacus mentalis teneatur ad restitutionem; hoc enim pertinet ad quaestionem 100. in art. 6. sunt enim variae opiniones de hac re. Nunc autem dicimus ad argumentum, transeat antecedens & negamus consequentiam; & ratio differentiae est: quoniam in mentali simonia, qui pretium soluit pro re sacra spirituali, intendit illam emere. Hec est autem natura emptionis & venditionis: quod per huiusmodi contractum transferatur dominium, ac proinde simoniacus mentalis vult omnino transferre dominium pretij; At vero in vsura mentali, qui soluit vsuras & redimit suam vexationem, neque intendit transferre pecuniarum dominium in foe neratorem, & idcirco ille foenerator tenetur restituere, etiam si vsura fuerit mentalis. Ad secundum argumentum respondetur, quod vsurarius pure mentalis, si illa dictio, pure, excludat tantum ipsum pactum explicitum, vel implicitum, & non excludat receptionem pretij: profecto infert damnum, & sic loquimur hic de vsurario pure mentali : quapropter ille tenebitur restituere. Ad alia vero argumenta partis affirmatiuae quatenus possunt militare contra decisionem nostram in tertio modo positam respondetur, quod caput illud. Consuluit , intelligendum est de vsurario mentali simpliciter, & secundum rem: non autem de vsurario mentali ex conscientia erronea. Ille enim per accidens est vsurarius, neque tenetur realiter ad restitutionem: sed solum quia existimat se teneri. Quemadmodum viceuersa, si quis per ignorantiam inuincibilem arbitratur se non teneri ad aliquam restitutionem, excusabitur quidem a peccato si non restituat: & nihilominus dicemus, quod ille realiter tenetur restituere. Ad secundum argumentum respondetur, quod omnia iura quae reprobant lucrum vsurarium, efficiunt ipsos vsurarios incapaces & inhabiles dominij; sed intelligenda sunt de lucro vsurario secundum rem & per se: non de lucro quod non est vsurarium , nisi tantum in praesumptione accipientis pretium : quapropter non est ille incapax dominij pecuniae illius, vel illius rei quae sibi datur ex gratitudine mutuatarij: quanuis ipse putet dari sibi ex obligatione ciuili ratione mutui. Ad tertium argumentum respondetur primo, quod lucrum prout hic accipitur, & similiter ipse contractus per quem accipitur, non habent in illo casu rationem aliquam iniustitiae a parte rei, sed duntaxat in aestimatione falsa accipientis lucrum: & idcirco cessanti falsitate illa aestimationis, non tenetur ad restitutionem aliquam. Respondetur secundo, quod lucrum illud non habet originem ab iniusto contractu secundum se & a parte rei, sed potius ab ipsa libera voluntate & gratitudine mutuatarij, quae quidem sufficit transferre dominium: etiam si ipse recipiens ignoret titulum dominij, quoniam nihilominus habet voluntatem interpretatiuam recipiendi illud lucrum meliori titulo quo potest. Hoc dixerim, quia nemo acquirit dominium contra voluntatem propriam, etiam si alter intendat transferre illud: sed merito praesumitur ille qui habet animum vsurarium recipiendi pretium, quod multo libentius reciperet titulo gratitudinis. Ex dictis potest colligi, quod restitutio in casu nostrae controuersiae, non est facienda pauperibus. Et ratio est, quia comparente vero domino non est locus faciendae restitutionis pauperibus: sed tunc solum est facienda restitutio pauperibus, quando ipse verus dominus propter suam culpam meretur amittere dominium, & punitur lege poenali, & priuatur dominio. At vero hic neque ipse mutuatarius culpam commisit, neque leges puniunt huiusmodi contractus, qui sunt vsurarij per accidens ex falsa aestimatione recipientis pretium. Denique in fine huius articuli obseruandum est, quod quanuis dum non comparet verus dominus, liberum sit illi qui tenetur restitutionem facere, illam inconsulto episcopo facere, expendendo pecunias in pios vsus: tamen in aliquo casu non comparenti vero domino, non potest sine facultate episcopi & consilio restitutionem facere, conuertendo pretium in pios vsus: videlicet, quando est vsurarium debitum realiter. Et ita definitur in cap. quanquam, de vsuris lib. 6.