AD Quartum sic procedi{ 3. dist. 37. ar. 6. ad 6. Et mal. q. 13. art. 4. ad 17. & 19. & opusc. 21. q. 3. fin. & opusc. 73. cap. 17. } tur. Videtur, quòd non liceat pecuniam accipere mutuo sub vsura. Dicit enim Apostolus ad Roman. 1. quòd "digni sunt morte non solùm qui faciunt peccata: sed etiam qui consentiunt facientibus". Sed ille qui accipit pecuniam mutuo sub vsuris, consentit vsurario in suo peccato, & præbet ei occasionem peccandi. Ergo etiam ipse peccat.