ΒΆ 2 Praeterea. Pro nullo commodo temporali debet aliquis alteri quamcunque occasionem praebere peccandi. Hoc enim pertinet ad rationem scandali actiui, quod semper est peccatum, vt supra + { q. 43. ar. 2 } dictum est. Sed ille qui petit mutuum ab vsurario, expresse dat ei occasionem peccandi. Ergo pro nullo commodo temporali excusatur.