¶ 2 Præterea. Pro nullo commodo temporali debet aliquis alteri quamcunque occasionem præbere peccandi. Hoc enim pertinet ad rationem scandali actiui, quod semper est peccatum, vt suprà † { q. 43. ar. 2 } dictum est. Sed ille qui petit mutuũ ab vsurario, expressè dat ei occasionem peccandi. Ergo pro nullo commodo temporali excusatur.