ΒΆ 3 Praeterea. Non minor videtur esse necessitas quandoque deponendi pecuniam suam apud vsurarium, quam mutuum accipiendi ab ipso. Sed deponere pecuniam apud vsurarium, omnino videtur esse illicitum, sicut illicitum esset deponere gladium apud furiosum, vel virginem committere luxurioso, seu cibum guloso. Ergo neque licitum est accipere mutuum ab vsurario.