RESPONDEO dicendum, quod inducere hominem ad peccandum nullo modo licet: vti tamen peccato alterius ad bonum, licitum est, quia & Deus vtitur omnibus peccatis ad aliquod bonum . Ex quolibet enim malo elicit aliquod bonum, vt dicitur in + { Aug. Euchir. c. 11. tom. 3. } Enchirid. Et ideo + { Epist. 154 non longe a prin. tomo. 2. } August. Publicolae quaerenti, vtrum liceret vti iuramento eius, qui per falsos deos iurat, in quo manifeste peccat, eis diuinam reuerentiam adhibens, respondet , quod qui vtitur fide illius, qui per falsos deos iurat, non ad malum, sed ad bonum , non peccato illius se sociat, quo per daemonia iurauit, sed pacto eius bono, quo fidem seruauit: si tamen induceret eum ad iurandum per falsos deos, peccaret. Ita etiam in proposito dicendum est, quod nullo modo licet inducere aliquem ad mutuandum sub vsuris: licet tamen ab eo, qui hoc paratus est facere, & vsuras exercet, mutuum accipere sub vsuris, propter aliquod bonum , quod est subuentio suae necessitatis vel alterius. Sicut etiam licet ei, qui incidit in latrones, manifestare bona quae habet, quae, latrones peccant diripiendo, ad hoc quod non occidatur, exemplo decem virorum , qui dixerunt ad Ismael: "Noli occidere nos, quia thesauros habemus in agro", vt dicitur Ierem. 41.