RESPONDEO dicendum, quòd inducere hominem ad peccandum nullo modo licet: vti tamẽ peccato alterius ad bonum, licitum est, quia & Deus vtitur omnibus peccatis ad aliquod bonũ . Ex quolibet enim malo elicit aliquod bonum, vt dicitur in † { Aug. Euchir. c. 11. tom. 3. } Enchirid. Et ideo † { Epist. 154 non longè à prin. tomo. 2. } August. Publicolæ quærenti, vtrùm liceret vti iuramẽto eius, qui per falsos deos iurat, in quo manifestè peccat, eis diuinam reuerentiam adhibens, respōdet , quòd qui vtitur fide illius, qui per falsos deos iurat, non ad malum, sed ad bonũ , non peccato illius se sociat, quo per dæmonia iurauit, sed pacto eius bono, quo fidem seruauit: si tamen induceret eum ad iurandum per falsos deos, peccaret. Ita etiam in proposito dicendum est, quòd nullo modo licet inducere aliquẽ ad mutuandum sub vsuris: licet tamen ab eo, qui hoc paratus est facere, & vsuras exercet, mutuum accipere sub vsuris, propter aliquod bonũ , quod est subuentio suæ necessitatis vel alterius. Sicut etiam licet ei, qui incidit in latrones, manifestare bona quæ habet, quæ, latrones peccāt diripiendo, ad hoc quòd non occidatur, exemplo decem virorũ , qui dixerunt ad Ismael: "Noli occidere nos, quia thesauros habemus in agro", vt dicitur Ierem. 41.