AD Quartum sic procedi{ 3. dist. 37. ar. 6. ad 6. Et mal. q. 13. art. 4. ad 17. & 19. & opusc. 21. q. 3. fin. & opusc. 73. cap. 17. } tur. Videtur, quod non liceat pecuniam accipere mutuo sub vsura. Dicit enim Apostolus ad Roman. 1. quod "digni sunt morte non solum qui faciunt peccata: sed etiam qui consentiunt facientibus". Sed ille qui accipit pecuniam mutuo sub vsuris, consentit vsurario in suo peccato, & praebet ei occasionem peccandi. Ergo etiam ipse peccat. ¶ 2 Praeterea. Pro nullo commodo temporali debet aliquis alteri quamcunque occasionem praebere peccandi. Hoc enim pertinet ad rationem scandali actiui, quod semper est peccatum, vt supra + { q. 43. ar. 2 } dictum est. Sed ille qui petit mutuum ab vsurario, expresse dat ei occasionem peccandi. Ergo pro nullo commodo temporali excusatur. ¶ 3 Praeterea. Non minor videtur esse necessitas quandoque deponendi pecuniam suam apud vsurarium, quam mutuum accipiendi ab ipso. Sed deponere pecuniam apud vsurarium, omnino videtur esse illicitum, sicut illicitum esset deponere gladium apud furiosum, vel virginem committere luxurioso, seu cibum guloso. Ergo neque licitum est accipere mutuum ab vsurario. SED contra, ille qui iniuriam patitur, non peccat, secundum + { Li. 5. cap. 11. a med. tom. 5. } Philosophum in. 5. Ethic. Vnde iustitia non est media inter duo vitia, vt ibidem + { Li. 5. c. 5. declinando ad finem , tomo. 5. } dicitur. Sed vsurarius peccat, inquantum facit iniustitiam accipienti mutuum sub vsuris. Ergo ille qui accipit mutuum sub vsuris, non peccat. RESPONDEO dicendum, quod inducere hominem ad peccandum nullo modo licet: vti tamen peccato alterius ad bonum, licitum est, quia & Deus vtitur omnibus peccatis ad aliquod bonum . Ex quolibet enim malo elicit aliquod bonum, vt dicitur in + { Aug. Euchir. c. 11. tom. 3. } Enchirid. Et ideo + { Epist. 154 non longe a prin. tomo. 2. } August. Publicolae quaerenti, vtrum liceret vti iuramento eius, qui per falsos deos iurat, in quo manifeste peccat, eis diuinam reuerentiam adhibens, respondet , quod qui vtitur fide illius, qui per falsos deos iurat, non ad malum, sed ad bonum , non peccato illius se sociat, quo per daemonia iurauit, sed pacto eius bono, quo fidem seruauit: si tamen induceret eum ad iurandum per falsos deos, peccaret. Ita etiam in proposito dicendum est, quod nullo modo licet inducere aliquem ad mutuandum sub vsuris: licet tamen ab eo, qui hoc paratus est facere, & vsuras exercet, mutuum accipere sub vsuris, propter aliquod bonum , quod est subuentio suae necessitatis vel alterius. Sicut etiam licet ei, qui incidit in latrones, manifestare bona quae habet, quae, latrones peccant diripiendo, ad hoc quod non occidatur, exemplo decem virorum , qui dixerunt ad Ismael: "Noli occidere nos, quia thesauros habemus in agro", vt dicitur Ierem. 41. AD primum ergo dicendum, quod ille qui accipit pecuniam mutuo sub vsuris, non consentit in peccatum vsurarij, sed vtitur eo, nec placet ei vsurarum acceptio, sed mutuatio, quae est bona. AD secundum dicendum , quod ille, qui accipit pecuniam mutuo sub vsuris, non dat occasionem vsurario vsuras accipiendi, sed mutuandi . Ipse autem vsurarius sumit occasionem peccandi ex malitia cordis sui: vnde scandalum passiuum ex parte sua est, non autem actiuum ex parte petentis mutuum. Nec tamen propter huiusmodi scandalum passiuum debet alius a mutuo petendo desistere, si indigeat: quia huiusmodi passiuum scandalum non prouenit ex infirmitate vel ignorantia , sed ex malitia. AD tertium dicendum, quod si quis committeret pecuniam suam vsurario non habenti alias vnde vsuras exerceret, vel hac intentione committeret, vt inde copiosius per vsuram lucraretur, daret materiam peccandi: vnde & ipse esset particeps culpae. Si autem aliquis vsurario alias habenti vnde vsuras exerceat pecuniam suam committat, vt tutius seruetur, non peccat, sed vtitur homine peccatore ad bonum.