AD Quartum sic procedi{ 3. dist. 37. ar. 6. ad 6. Et mal. q. 13. art. 4. ad 17. & 19. & opusc. 21. q. 3. fin. & opusc. 73. cap. 17. } tur. Videtur, quòd non liceat pecuniam accipere mutuo sub vsura. Dicit enim Apostolus ad Roman. 1. quòd "digni sunt morte non solùm qui faciunt peccata: sed etiam qui consentiunt facientibus". Sed ille qui accipit pecuniam mutuo sub vsuris, consentit vsurario in suo peccato, & præbet ei occasionem peccandi. Ergo etiam ipse peccat. ¶ 2 Præterea. Pro nullo commodo temporali debet aliquis alteri quamcunque occasionem præbere peccandi. Hoc enim pertinet ad rationem scandali actiui, quod semper est peccatum, vt suprà † { q. 43. ar. 2 } dictum est. Sed ille qui petit mutuũ ab vsurario, expressè dat ei occasionem peccandi. Ergo pro nullo commodo temporali excusatur. ¶ 3 Præterea. Non minor videtur esse necessitas quandoque deponendi pecuniam suam apud vsurarium, quàm mutuum accipiendi ab ipso. Sed deponere pecuniam apud vsurarium, omnino videtur esse illicitum, sicut illicitum esset deponere gladium apud furiosum, vel virginem committere luxurioso, seu cibum guloso. Ergo neque licitum est accipere mutuum ab vsurario. SED contra, ille qui iniuriam patitur, non peccat, secũdùm † { Li. 5. cap. 11. â med. tom. 5. } Philosophum in. 5. Ethic. Vnde iustitia non est media inter duo vitia, vt ibidem † { Li. 5. c. 5. declinādo ad finẽ , tomo. 5. } dicitur. Sed vsurarius peccat, inquātum facit iniustitiam accipienti mutuum sub vsuris. Ergo ille qui accipit mutuum sub vsuris, non peccat. RESPONDEO dicendum, quòd inducere hominem ad peccandum nullo modo licet: vti tamẽ peccato alterius ad bonum, licitum est, quia & Deus vtitur omnibus peccatis ad aliquod bonũ . Ex quolibet enim malo elicit aliquod bonum, vt dicitur in † { Aug. Euchir. c. 11. tom. 3. } Enchirid. Et ideo † { Epist. 154 non longè à prin. tomo. 2. } August. Publicolæ quærenti, vtrùm liceret vti iuramẽto eius, qui per falsos deos iurat, in quo manifestè peccat, eis diuinam reuerentiam adhibens, respōdet , quòd qui vtitur fide illius, qui per falsos deos iurat, non ad malum, sed ad bonũ , non peccato illius se sociat, quo per dæmonia iurauit, sed pacto eius bono, quo fidem seruauit: si tamen induceret eum ad iurandum per falsos deos, peccaret. Ita etiam in proposito dicendum est, quòd nullo modo licet inducere aliquẽ ad mutuandum sub vsuris: licet tamen ab eo, qui hoc paratus est facere, & vsuras exercet, mutuum accipere sub vsuris, propter aliquod bonũ , quod est subuentio suæ necessitatis vel alterius. Sicut etiam licet ei, qui incidit in latrones, manifestare bona quæ habet, quæ, latrones peccāt diripiendo, ad hoc quòd non occidatur, exemplo decem virorũ , qui dixerunt ad Ismael: "Noli occidere nos, quia thesauros habemus in agro", vt dicitur Ierem. 41. AD primum ergo dicendum, quòd ille qui accipit pecuniam mutuò sub vsuris, nō consentit in peccatum vsurarij, sed vtitur eo, nec placet ei vsurarũ acceptio, sed mutuatio, quæ est bona. AD secundum dicendũ , quòd ille, qui accipit pecuniam mutuo sub vsuris, non dat occasionem vsurario vsuras accipiendi, sed mutuā di . Ipse autem vsurarius sumit occasionem peccandi ex malitia cordis sui: vnde scandalum passiuum ex parte sua est, non autem actiuum ex parte petentis mutuum. Nec tamen propter huiusmodi scādalum passiuum debet alius à mutuo petendo desistere, si indigeat: quia huiusmodi passiuum scandalum non prouenit ex infirmitate vel ignorā tia , sed ex malitia. AD tertium dicendum, quòd si quis committeret pecuniā suam vsurario nō habenti aliàs vnde vsuras exerceret, vel hac intentione committeret, vt inde copiosius per vsuram lucraretur, daret materiam peccandi: vnde & ipse esset particeps culpæ. Si autem aliquis vsurario aliàs habenti vnde vsuras exerceat pecuniam suam committat, vt tutius seruetur, non peccat, sed vtitur homine peccatore ad bonum.