Secundo. Si Ioannes. v. g. statuit occidere Petrum, possum ego inducere Ioannem, vt mutuet illi sub vsuris, & ita se vindicet de illo, ergo &c. Respondetur, quod illa propositio intelligenda est de vsura formaliter & per se loquendo, ita vt inductio illa habeat pro obiecto & termino mutuationem sub vsuris. Et idcirco in illis casibus licita est talis inductio: quia non est inductio ad vsuram . Vnde ad primum respondetur, quod tunc nulla est vera vsura sed tantum fictitia, sed vere est reparatio proprij boni.