Secundò. Si Ioannes. v. g. statuit occidere Petrum, possum ego inducere Ioannem, vt mutuet illi sub vsuris, & ita se vindicet de illo, ergo &c. Respondetur, quòd illa propositio intelligenda est de vsura formaliter & per se loquendo, ita vt inductio illa habeat pro obiecto & termino mutuationem sub vsuris. Et idcircò in illis casibus licita est talis inductio: quia non est inductio ad vsurā . Vnde ad primum respondetur, quòd tunc nulla est vera vsura sed tantum fictitia, sed verè est reparatio proprij boni.