COMMENTARIVS. DVbitatur circa primam conclusionem . An in aliquo casu sit licitum inducere aliquem ad mutuandum sub vsuris. Pro parte affirmatiua arguitur primo. Si Petrus debeat Ioanni centum que non potest aliter Ioannes recuperare, licitum erit mihi inducere Ioannem vt mutuet illi sub vsuris; ergo &c. Secundo. Si Ioannes. v. g. statuit occidere Petrum, possum ego inducere Ioannem, vt mutuet illi sub vsuris, & ita se vindicet de illo, ergo &c. Respondetur, quod illa propositio intelligenda est de vsura formaliter & per se loquendo, ita vt inductio illa habeat pro obiecto & termino mutuationem sub vsuris. Et idcirco in illis casibus licita est talis inductio: quia non est inductio ad vsuram . Vnde ad primum respondetur, quod tunc nulla est vera vsura sed tantum fictitia, sed vere est reparatio proprij boni. Ad secundum respondetur, quod illa inductio potius habet rationem defensionis proximi quam iniuriae. Est autem licitum monere ad minus malum hominem paratum ad maius malum, quod optime probat Soto lib. 6. de iust. quaest. 1. art. 5. contra Caietanum in commentario super istum articulum. DVbitatur secundo circa secundam conclusionem, vtrum ab vsurario parato exercere omnem vsuram, sit licitum petere mutuum his verbis, da mihi mutuum sub vsuris? Pro parte negatiua arguitur primo. Ille actus est malus intrinsece ex obiecto; ergo non est licitum petere ab aliquo vt illum faciat. Secundo, quod licitum est petere licitum est velle, & desiderare vt fiat & complacere si fiat; sed non est licitum desiderare & complacere in illo actu: ergo neque petere. Tertio. Si qua ratione esset licita illa petitio, maxime quia ille est paratus mutuare sub vsuris; sed sequeretur quod eadem ratione licitum esset petere ab homine parato ad fornicandum, vt fornicaretur cum muliere parata ad fornicandum ostendendo illi vbi habitet mulier praesertim si ipsi petenti aliquod commodum accederet. Patet sequela, quia in isto casu neuter scandalizatur, quia erant parati ad fornicandum. Quarto. Non est licitum petere a malefico vt soluat maleficium arte daemonis, etiam si ille sit paratus. Item non est licitum petere ab idolatra. Vt iuret per falsum Deum, etiam si ille sit paratus, ergo. Ad hoc dubium Theologi in. 3. d. 37. Dur. quaest. 4. & Palud. quaest. 2. tenent partem negatiuam & Caiet. hic & in opuscul. 17. responsionum. responsione. 14. & in quaestione de maleficijs, & D. Antoninus in. 2. parte. tit. 1. cap. 9. §. 14. & Conradus de contractibus quaest. 47. & Iurisperiti. in ca. super eo de vsuris. Nauar. in Manuali ca. 17. nu. 262. & 263. excipit tamen ipse vnum casum, quando petens fuerit in extrema necessitate, tunc enim petens mouet mutuantem ad minus malum quod est licitum : eo quod ille a quo petit mutuum sub vsuris magis peccabit non dando quam dando sub vsuris. Etenim non dando reus est homicidij, quod peccatum est maius, quam vsurae. Sed pro parte affirmatiua sunt aliqui Theologi moderni, inter quos fuit Magister Cano. Et aliqui citant in hanc sententiam Soto lib. 8. de iust. quaest. 2. art. 4. sed ille non dicit nisi quod est licitum recipere sub vsuris mutuum & recipere iuramentum per falsos deos ab hominibus paratis, non autem petere; quin potius libro. 6. de iustit. quaest. 1. art. 5. vniuersaliter dicit non esse licitum petere ab aliquo actum quem ille non potest exercere absque peccato. PRO decisione sit prima conclusio . Pars negatiua vera est & necessaria, si petitio illa accipiatur formaliter & per se loquendo secundum significationem verborum. Et hoc probant sufficienter argumenta facta pro parte negatiua. Secunda conclusio. Attentis circunstantijs rerum & personarum, pars affirmatiua vera est, & absque aliquo scrupulo. Et ratio est, quia intentio petentis non habet pro obiecto actionem dantis mutuum sub vsuris, quatenus ab illo procedit, sed passionem ipsius recipientis mutuum sub vsuris: quae quidem passio bona est. Est enim sensus illorum verborum, attentis circunstantijs, da mihi mutuum ; sed quia certus sum quod non dabis nisi sub vsuris, ego recipiam sub vsuris & patiar hoc damnum. Et hic modus loquendi etiam inuenitur in sacris literis, v. g. Matth. 23. "Et vos implete mensuram patrum vestrorum." Et Ioan. 13. "quod facis, fac citius." Hoc est paratus sum pati mortem & traditionem. Secundo probatur. Quia licitum est accipere mutuum sub vsuris: ergo petitio quae habet illud ipsum obiectum bona est. Sed perinde est dicere da mihi mutuum sub vsuris aequiualenter, atque dicere peto vt ego recipiam mutuum sub vsuris. Et licet Duran. & Palu. & Antoninus vbi supra cum teneant partem negatiuam dicunt, quod communiter excusantur petentes mutuum sub vsuris ex negligentia vel ex ignorantia, vel quia certi sunt, quod vsurarius non dabit mutuum nisi sub vsuris. AD argumenta in oppositum quatenus militant contra secundam conclusionem respondetur. Ad primum respondetur , quod obiectum petentis mutuum sub vsuris non est intrinsece malum, etiam si dare mutuum sub vsuris sit intrinsece malum , quia obiectum petentis non est nisi mutuum; quod autem dicit, sub vsuris, permissiue dicit: sicut qui vult potionem amaram accipere non habet pro obiecto amaritudinem neque complacet de amaritudine, sed de sanitate & curatione. Secundum argumentum eandem habet solutionem. Ad tertium respondetur, quod non solum est licita illa petitio, quia vsurarius est paratus, sed quia petens petit actum quem alter potest exercere absque peccato, scilicet mutuare. Caeterum qui petit ab altero vt fornicetur, petit actum quem alter non potest exercere sine peccato. Ad quartum respondetur, concedo antecedens & nego consequentiam, quia magus non potest exercere illum actum absque peccato, quod si fuerit aliquis magus qui sine inuocatione daemonis possit soluere maleficium vel declarando vbi sit vt alij soluant, licitum est petere ab illo vt soluat maleficium: vt optime aduertit Caietanus in quaestione de maleficis. Et fortassis ita intelligendi sunt Aureolus in 4. dist. 34. & summa Angelica in verbo superstitio, asserentes licitum esse peterea malefico, vt soluat maleficium. Obseruandum est tamen quod quanuis D. August. in epist. ad Publicolam quae est 154. nunquam concedat licitum esse petere tale iuramentum per falsos deos, sed recipere: nihilominus illa petitio, iura mihi per tuum idolum, quod seruabis fidem, potest habere bonum sensum ex circunstantijs, scilicet, quia sic petens, certus est, quod ille infidelis non aliter iurabit nisi per falsum deum , neque aliter seruabit fidem , & intentio petentis non fertur nisi tantum ad iuramentum quod licite fieri poterit. Permittit autem quod ille iuret per falsum Deum propter suam commoditatem proportionabiliter, sicut diximus de petente mutuum sub vsuris. DVbium tertium est vtrum sit licitum absque aliqua necessitate vel propria commoditate, petere vel recipere mutuum sub vsuris? Arguitur primo pro parte negatiua. Nam D. Thom. dicit esse licitum cum limitatione, scilicet propter bonum proprium vel alterius, & hoc ipsum insinuat in solutione ad secundum. Secundo . Quilibet tenetur ex charitate impedire peccatum proximi, quotiescumque potest sine proprio detrimento; sed qui petit vel recipit ad vsuras absque aliqua propria commoditate potest impedire peccatum proximi non petendo: ergo tenetur non petere nec recipere. Etsi respondeas, quod ille vsurarius iam paratus erat ad omnem vsuram & peccauerat; contra ille vsurarius de nouo peccat exercendo istum actum in singulari, nam tenetur confiteri illum actum singularem, neque sufficit confiteri separatum esse ad omnem vsuram; ergo de nouo peccat, ac per consequens ego poteram illud euitare peccatum non recipiendo ad vsuras. Ad hoc dubium Durandus vbi supra expresse tenet, quod non alia ratione excusatur recipiens ad vsuras ne communicet peccato alterius, nisi quia id facit propter suam vtilitatem, quae quidem debet esse maior quam damnum quod patitur in rependendis vsuris. Caietanus vero hic inquit, quod non oportet nimium vrgere conscientias confitentium , interrogando an propter aliquam vtilitatem receperint sub vsuris. Et dicit Caietan. quod nisi finis propter quem aliquis recipit sub vsuris fuerit peccatum mortale: non est peccatum mortale recipere sub vsuris: sed poterit esse veniale; vel quia actus est otiosus, vel quia forte est peccatum veniale. Neque obstat quod D. Thom. in Responsione ad lectorem Florentinum, dicit quod non excusatur quis a peccato petendi mutuum sub vsuris propter maiores negotiationes exercendas: quia D. Thom. intelligendus est de peccato veniali, quia finis ille, vt aliquis abundantiores diuitias assequatur est peccatum veniale. Dicit vero Caietanus, quod si quis petit ad vsuras vel recipit vt fornicetur, non peccat duo peccata, alterum fornicationis & alterum quia dat materiam peccandi vsurario, vel non impediendo peccatum vsurae: sed tantum peccatum fornicationis. Id ipsum tenet Soto in lib. 6. de iust. quaest. 1. art. 5. & hanc sententiam tenent plurimi ex modernis Theologis, sed nobis probabilis videtur sententia Durandi quae fundamentum habet in doctrina S. Tho. & probant illam argumenta facta pro parte negatiua, quae non facile soluuntur. Sed notandum est, quod vtilitas quae excusat a tali peccato non oportet vt sit maxima, v. g. quod aliquis sit in extrema vel graui necessitate, vt possit recipere mutuum sub vsuris: sed sufficit quod sit mediocris quaedam commoditas secundum decentiam status cuiuslibet. DVbium quartum est circa solutionem D. Tho. Ad tertium vbi dicit, quod ille qui deponit pecunias apud vsurarium qui non habet alias quibus vsuras exerceat; vel deponit hac intentione , vt ille maiores vsuras exerceat, fit particeps culpae illius. Dubitatur inquam, vtrum ille qui deponit pecunias in tali casu, peccet peccatum iniustitiae contra eos cum quibus exercentur vsurae? Caietanus hic inquit quod ille qui deponit pecunias suas apud talem vsurarium , peccat tantum venialiter. Et ratio eius est: quia ipse vsurarius duo peccat peccata, alterum infidelitatis, eo quod alienat depositum sine voluntate domini proprij, & in hoc venialiter peccat ex genere suo, & cum hoc peccato communicat ille qui deponit vsuras apud vsurarium, quia dat illi materiam infidelitatis. Alterum peccatum quod committit vsurarius, est iniustitiae contra eos cum quibus exercet vsuras; & in hoc peccato non communicat qui deponit pecunias; quia tantum intendit custodire suas pecunias. Caeterum haec sententia Caietani maxime quantum ad secundum dictum falsa videtur viris doctis. Quantum ad primum dictum mihi non placet: quia ratio secundi dicti, si quid valet, probat falsum esse primum dictum . Siquidem deponens pecuniam non intendit quod depositarius infideliter agat, sed custodire suam pecuniam. Probatur. Nam D. Tho. in solutione tertij inquit, quod ille qui deponit pecunias apud vsurarium fit particeps culpae vsurarij. Et certum est, quod loquitur de culpa quam committit vsurarius exercendo vsuras. Sed illud peccatum est iniustitiae: ergo qui deponit pecunias est particeps iniustitiae & tenetur ad restitutionem. Secundo. Qui deponit gladium apud hominem iratum contra alterum cum quo occisurus est illum, peccat peccatum homicidij, si hoc praeuideat; ergo similiter in nostro proposito. Et confirmatur. Si quis deponeret arma apud illum quem videt cum his illaturum bellum iniustum, peccat idem peccatum , ergo &c. Tertio. Si quis depositarius reddat depositum domino, volenti cum illo iniuriam alicui tertio inferre, peccat peccatum iniustitiae: & tenetur ad restitutionem damni subsequuti: vt diximus supra quaest. 62. ar. 5. ergo multo magis peccat contra iustitiam , ille qui deponit proprias pecunias apud vsurarium paratum inferre iniuriam alicui tertio. Patet consequentia. Nam depositarius ille tenebatur alias iure naturae reddere depositum, nisi adesset illa circunstantia ; qui vero deponit proprias pecunias nulla obligatione, sed vltro deponit, stante eadem circumstantia : ergo multo magis peccat. Et confirmatur. Si quis furi paratissimo ad furandum det clauem adulterinam , fit particeps furti illius, vt patet in. l. si pignore. §. si ferramenta. ff. de furtis, ergo similiter in casu posito. Ad rationem Caietani, scilicet, quod ille qui deponit pecunias id facit propter suam commoditatem quam non tenetur amittere propter malitiam vsurarij. Respondetur, quod in illo casu tenetur amittere suam commoditatem , ne fiat iniuria alicui tertio, non solum ex charitate. Nam haec non obligat saepe numero cum tanto detrimento: sed tenetur ex iustitia non dare instrumenta quibus praeuidet iniuriam faciendam esse proximo: alias talis iniuria est ipsi voluntaria indirecte. Ob haec argumenta est valde probabilis haec sententia: nihilominus sententia Caiet. & mihi ita videtur, dummodo qui pecunias deponit non intendat nisi propriam commoditatem securi depositi. AD argumenta in oppositum respondetur, quod est differentia maxima inter mutuatarium qui soluit vsuras, & alios quibus infertur vis. Nam mutuatarius mouetur ab intrinseco ad quaerendum mutuum etiam non obstantibus vsuris propter suam commoditatem , & gaudet inueniens mutuatorem etiam vsu rarium: vnde non proprie anticipatur per vim vsurarij: neque conqueritur de illo qui peposuit pecunias apud vsurarium sicut merito conqueritur ille, qui percutitur aut qui spoliatur de illo dedit gladium vel ferramentum. Caeterum S. Tho. potest intelligi, quando depositor non amittit suam commoditatem . Tunc enim videtur dare occasionem vsurario peccandi. Hactenus de materia vsurarum.