COMMENTARIVS. DVbitatur circa primam conclusionẽ . An in aliquo casu sit licitum inducere aliquem ad mutuandum sub vsuris. Pro parte affirmatiua arguitur primo. Si Petrus debeat Ioanni centum quę nō potest aliter Ioannes recuperare, licitum erit mihi inducere Ioannem vt mutuet illi sub vsuris; ergo &c. Secundò. Si Ioannes. v. g. statuit occidere Petrum, possum ego inducere Ioannem, vt mutuet illi sub vsuris, & ita se vindicet de illo, ergo &c. Respondetur, quòd illa propositio intelligenda est de vsura formaliter & per se loquendo, ita vt inductio illa habeat pro obiecto & termino mutuationem sub vsuris. Et idcircò in illis casibus licita est talis inductio: quia non est inductio ad vsurā . Vnde ad primum respondetur, quòd tunc nulla est vera vsura sed tantum fictitia, sed verè est reparatio proprij boni. Ad secundum respondetur, quòd illa inductio potius habet rationem defensionis proximi quàm iniuriæ. Est autem licitum monere ad minus malum hominem paratum ad maius malum, quod optimè probat Soto lib. 6. de iust. quæst. 1. art. 5. contra Caietanum in commentario super istum articulum. DVbitatur secundo circa secundā conclusionem, vtrum ab vsurario parato exercere omnem vsuram, sit licitum petere mutuum his verbis, da mihi mutuum sub vsuris? Pro parte negatiua arguitur primò. Ille actus est malus intrinsecè ex obiecto; ergo non est licitum petere ab aliquo vt illum faciat. Secundò, quod licitum est petere licitum est velle, & desiderare vt fiat & complacere si fiat; sed non est licitum desiderare & complacere in illo actu: ergo neq; petere. Tertiò. Si qua ratione esset licita illa petitio, maximè quia ille est paratus mutuare sub vsuris; sed sequeretur quòd eadem ratione licitum esset petere ab homine parato ad fornicandum, vt fornicaretur cum muliere parata ad fornicandum ostendendo illi vbi habitet mulier præsertim si ipsi petẽti aliquod commodum accederet. Patet sequela, quia in isto casu neuter scandalizatur, quia erant parati ad fornicandum. Quartò. Non est licitum petere à malefico vt soluat maleficiũ arte dæmonis, etiam si ille sit paratus. Item nō est licitũ petere ab idolatra. Vt iuret per falsum Deum, etiam si ille sit paratus, ergo. Ad hoc dubiũ Theologi in. 3. d. 37. Dur. quæst. 4. & Palud. quæst. 2. tenẽt partẽ negatiuam & Caiet. hic & in opuscul. 17. responsionum. responsione. 14. & in quæstione de maleficijs, & D. Antoninus in. 2. parte. tit. 1. cap. 9. §. 14. & Conradus de contractibus quæst. 47. & Iurisperiti. in ca. super eo de vsuris. Nauar. in Manuali ca. 17. nu. 262. & 263. excipit tamen ipse vnum casum, quando petens fuerit in extrema necessitate, tunc enim petens mouet mutuātem ad minus malum quod est licitũ : eo ꝙ ille à quo petit mutuũ sub vsuris magis peccabit non dando quàm dādo sub vsuris. Etenim nō dando reus est homicidij, quod peccatum est maius, quàm vsuræ. Sed pro parte affirmatiua sunt aliqui Theologi moderni, inter quos fuit Magister Cano. Et aliqui citant in hanc sentẽtiam Soto lib. 8. de iust. quæst. 2. art. 4. sed ille non dicit nisi quòd est licitum recipere sub vsuris mutuum & recipere iuramentum per falsos deos ab hominibus paratis, non autẽ petere; quin potiùs libro. 6. de iustit. quæst. 1. art. 5. vniuersaliter dicit non esse licitum petere ab aliquo actum quem ille non potest exercere absque peccato. PRO decisione sit prima cōclusio . Pars negatiua vera est & necessaria, si petitio illa accipiatur formaliter & per se loquẽdo secundũ significationem verborum. Et hoc probant sufficienter argumenta facta pro parte negatiua. Secunda conclusio. Attentis circunstātijs rerum & personarum, pars affirmatiua vera est, & absque aliquo scrupulo. Et ratio est, quia intentio petentis nō habet pro obiecto actionem dantis mutuum sub vsuris, quatenus ab illo procedit, sed passionem ipsius recipientis mutuum sub vsuris: quæ quidem passio bona est. Est enim sensus illorum verborum, attentis circunstantijs, da mihi mutuũ ; sed quia certus sum quòd non dabis nisi sub vsuris, ego recipiam sub vsuris & patiar hoc damnum. Et hic modus loquẽdi etiam inuenitur in sacris literis, v. g. Matth. 23. "Et vos implete mensuram patrũ vestrorum." Et Ioan. 13. "quod facis, fac citius." Hoc est paratus sum pati mortem & traditionem. Secundò probatur. Quia licitum est accipere mutuum sub vsuris: ergo petitio quæ habet illud ipsum obiectum bona est. Sed perinde est dicere da mihi mutuum sub vsuris æquiualenter, atq; dicere peto vt ego recipiā mutuũ sub vsuris. Et licet Duran. & Palu. & Antoninus vbi suprà cũ teneant partem negatiuam dicunt, ꝙ cōmuniter excusantur petentes mutuũ sub vsuris ex negligentia vel ex ignorantia, vel quia certi sunt, ꝙ vsurarius non dabit mutuum nisi sub vsuris. AD argumẽta in oppositum quatenus militant contra secundam conclusionem respondetur. Ad primum respōdetur , ꝙ obiectum petentis mutuum sub vsuris nō est intrinsecè malum, etiam si dare mutuũ sub vsuris sit intrinsecè malũ , quia obiectum petentis non est nisi mutuum; quod autẽ dicit, sub vsuris, permissiue dicit: sicut qui vult potionem amaram accipere non habet pro obiecto amaritudinem neque cōplacet de amaritudine, sed de sanitate & curatione. Secundum argumentum eandem habet solutionem. Ad tertium respondetur, ꝙ nō solum est licita illa petitio, quia vsurarius est paratus, sed quia petens petit actum quem alter potest exercere absque peccato, scilicet mutuare. Cæterùm qui petit ab altero vt fornicetur, petit actum quem alter non potest exercere sine peccato. Ad quartum respondetur, concedo antecedens & nego consequentiam, quia magus non potest exercere illum actum absque peccato, ꝙ si fuerit aliquis magus qui sine inuocatione dæmonis possit soluere maleficiũ vel declarando vbi sit vt alij soluant, licitum est petere ab illo vt soluat maleficium: vt optimè aduertit Caietanus in quæstione de maleficis. Et fortassis ita intelligendi sunt Aureolus in 4. dist. 34. & summa Angelica in verbo superstitio, asserentes licitum esse petereà malefico, vt soluat maleficium. Obseruandum est tamẽ ꝙ quanuis D. August. in epist. ad Publicolam quæ est 154. nunquam concedat licitũ esse petere tale iuramentum per falsos deos, sed recipere: nihilominus illa petitio, iura mihi per tuum idolum, quòd seruabis fidem, potest habere bonum sensum ex circunstantijs, scilicet, quia sic petens, certus est, quòd ille infidelis non aliter iurabit nisi per falsum deũ , neque aliter seruabit fidẽ , & intentio petentis nō fertur nisi tantũ ad iuramẽtũ quod licite fieri poterit. Permittit autẽ quòd ille iuret per falsum Deum propter suam commoditatem proportionabiliter, sicut diximus de petente mutuũ sub vsuris. DVbium tertium est vtrum sit licitum absque aliqua necessitate vel propria commoditate, petere vel recipere mutuũ sub vsuris? Arguitur primò pro parte negatiua. Nam D. Thom. dicit esse licitum cum limitatione, scilicet propter bonum propriũ vel alterius, & hoc ipsum insinuat in solutione ad secundum. Secũdò . Quilibet tenetur ex charitate impedire peccatum proximi, quotiescumq́ue potest sine proprio detrimento; sed qui petit vel recipit ad vsuras absque aliqua propria commoditate potest impedire peccatum proximi non petendo: ergo tenetur non petere nec recipere. Etsi respondeas, quòd ille vsurarius iam paratus erat ad omnem vsuram & peccauerat; contra ille vsurarius de nouo peccat exercendo istum actum in singulari, nam tenetur confiteri illum actum singularem, neque sufficit confiteri separatum esse ad omnem vsuram; ergo de nouo peccat, ac per consequẽs ego poteram illud euitare peccatum non recipiendo ad vsuras. Ad hoc dubium Durādus vbi suprà expresse tenet, quòd non alia ratione excusatur recipiens ad vsuras ne cōmunicet peccato alterius, nisi quia id facit propter suam vtilitatem, quæ quidem debet esse maior quā damnum quod patitur in rependendis vsuris. Caietanus vero hic inquit, quòd nō oportet nimium vrgere conscientias confitentiũ , interrogādo an propter aliquam vtilitatem receperint sub vsuris. Et dicit Caietan. quòd nisi finis propter quem aliquis recipit sub vsuris fuerit peccatum mortale: nō est peccatum mortale recipere sub vsuris: sed poterit esse veniale; vel quia actus est otiosus, vel quia fortè est peccatum veniale. Neque obstat quòd D. Thom. in Responsione ad lectorem Florentinum, dicit quòd non excusatur quis à peccato petendi mutuum sub vsuris propter maiores negotiationes exercendas: quia D. Thom. intelligendus est de peccato veniali, quia finis ille, vt aliquis abũ dātiores diuitias assequatur est peccatum veniale. Dicit vero Caietanus, ꝙ si quis petit ad vsuras vel recipit vt fornicetur, nō peccat duo peccata, alterum fornicationis & alterũ quia dat materiā peccandi vsurario, vel non impediendo peccatũ vsuræ: sed tantũ peccatum fornicationis. Id ipsum tenet Soto in lib. 6. de iust. quæst. 1. art. 5. & hanc sententiā tenent plurimi ex modernis Theologis, sed nobis probabilis videtur sententia Durandi quæ fundamentũ habet in doctrina S. Tho. & probant illam argumenta facta pro parte negatiua, quæ non facilè soluuntur. Sed notandũ est, ꝙ vtilitas quæ excusat à tali peccato nō oportet vt sit maxima, v. g. ꝙ aliquis sit in extrema vel graui necessitate, vt possit recipere mutuũ sub vsuris: sed sufficit ꝙ sit mediocris quædam commoditas secundũ decentiam status cuiuslibet. DVbium quartum est circa solutionẽ D. Tho. Ad tertiũ vbi dicit, quòd ille qui deponit pecunias apud vsurariũ qui non habet aliàs quibus vsuras exerceat; vel deponit hac intẽtione , vt ille maiores vsuras exerceat, fit particeps culpæ illius. Dubitatur inquàm, vtrum ille qui deponit pecunias in tali casu, peccet peccatũ iniustitiæ contra eos cum quibus exercentur vsuræ? Caietanus hic inquit ꝙ ille qui deponit pecunias suas apud talem vsurariũ , peccat tantùm venialiter. Et ratio eius est: quia ipse vsurarius duo peccat peccata, alterũ infidelitatis, eo ꝙ alienat depositum sine voluntate domini proprij, & in hoc venialiter peccat ex genere suo, & cũ hoc peccato communicat ille qui deponit vsuras apud vsurarium, quia dat illi materiā infidelitatis. Alterum peccatũ quod committit vsurarius, est iniustitiæ cōtra eos cum quibus exercet vsuras; & in hoc peccato nō cōmunicat qui deponit pecunias; quia tantùm intendit custodire suas pecunias. Cæterùm hæc sententia Caietani maximè quantum ad secundum dictum falsa videtur viris doctis. Quātum ad primũ dictũ mihi non placet: quia ratio secundi dicti, si quid valet, probat falsum esse primũ dictũ . Siquidem deponens pecuniam non intẽdit quòd depositarius infideliter agat, sed custodire suam pecuniam. Probatur. Nam D. Tho. in solutione tertij inquit, ꝙ ille qui deponit pecunias apud vsurariũ fit particeps culpæ vsurarij. Et certum est, ꝙ loquitur de culpa quā committit vsurarius exercendo vsuras. Sed illud peccatum est iniustitiæ: ergo qui deponit pecunias est particeps iniustitiæ & tenetur ad restitutionem. Secundò. Qui deponit gladium apud hominem iratum cōtra alterum cum quo occisurus est illum, peccat peccatum homicidij, si hoc præuideat; ergo similiter in nostro proposito. Et confirmatur. Si quis deponeret arma apud illũ quem videt cum his illaturum bellum iniustum, peccat idẽ peccatũ , ergo &c. Tertiò. Si quis depositarius reddat depositum domino, volenti cum illo iniuriam alicui tertio inferre, peccat peccatũ iniustitiæ: & tenetur ad restitutionẽ damni subsequuti: vt diximus suprà quæst. 62. ar. 5. ergo multo magis peccat cō tra iustitiā , ille qui deponit proprias pecunias apud vsurariũ paratum inferre iniuriā alicui tertio. Patet consequentia. Nā depositarius ille tenebatur aliàs iure naturæ reddere depositum, nisi adesset illa circũstātia ; qui vero deponit proprias pecunias nulla obligatione, sed vltro deponit, stāte eadẽ circũ stantia : ergo multo magis peccat. Et confirmatur. Si quis furi paratissimo ad furandum det clauem adulterinā , fit particeps furti illius, vt patet in. l. si pignore. §. si ferramenta. ff. de furtis, ergo similiter in casu posito. Ad rationem Caietani, scilicet, ꝙ ille qui deponit pecunias id facit propter suā cōmoditatẽ quam nō tenetur amittere propter malitiā vsurarij. Respondetur, quòd in illo casu tenetur amittere suam cōmoditatem , ne fiat iniuria alicui tertio, non solũ ex charitate. Nam hæc nō obligat sæpe numero cũ tanto detrimento: sed tenetur ex iustitia nō dare instrumenta quibus præuidet iniuriam faciẽdam esse proximo: aliàs talis iniuria est ipsi volũ taria indirecte. Ob hæc argumenta est valde probabilis hæc sententia: nihilominus sententia Caiet. & mihi ita videtur, dummodo qui pecunias deponit non intendat nisi propriam commoditatem securi depositi. AD argumenta in oppositum respondetur, ꝙ est differẽtia maxima inter mutuatariũ qui soluit vsuras, & alios quibus infertur vis. Nam mutuatarius mouetur ab intrinseco ad quærendum mutuũ etiam non obstantibus vsuris propter suā commoditatẽ , & gaudet inueniens mutuatorem etiā vsu rarium: vnde non propriè anticipatur per vim vsurarij: neque conqueritur de illo qui peposuit pecunias apud vsurarium sicut meritò conqueritur ille, qui percutitur aut qui spoliatur de illo dedit gladiũ vel ferramentum. Cæterũ S. Tho. potest intelligi, quādo depositor nō amittit suā cōmoditatem . Tũc enim videtur dare occasionẽ vsurario peccandi. Hactenus de materia vsurarum.