DVbium tertium est vnde pensandum sit iustum pretium in censibus emendis? Respondetur & sit prima conclusio . Stando in solo iure naturali, illud est pretium iustum quod aestimatur a viris bonis & prudentibus, & quod est in vsu pro illo tempore . Hoc probatur: quia eadem est ratio quantum ad hoc sicut de alijs mercibus de quibus diximus in quaest. 77. illud esse pretium iustum . Sed est aduertendum, quod ad aestimandum pretium iustum, oportet aduertere ad onus siue grauamen quod suscipit venditor vel emptor. Vt v. g. si venditor obligatur vt numquam redimat, debet esse maius pretium. Si autem emptor ipse obligatur extinguere censum redimente venditore , debet minui de pretio, quia illud est grauamen emptoris. Et denique attendendum est si res super qua constituitur census sit firma & tuta, sic enim pretium debet esse maius quam si res sit minus tuta.