DVbium tertium est vnde pensandum sit iustum pretium in censibus emendis? Respondetur & sit prima cōclusio . Stando in solo iure naturali, illud est pretium iustum quod æstimatur à viris bonis & prudentibus, & quod est in vsu pro illo tẽpore . Hoc probatur: quia eadem est ratio quantũ ad hoc sicut de alijs mercibus de quibus diximus in quæst. 77. illud esse pretium iustũ . Sed est aduertendum, ꝙ ad æstimandũ pretium iustum, oportet aduertere ad onus siue grauamen quod suscipit venditor vel emptor. Vt v. g. si venditor obligatur vt nũquā redimat, debet esse maius pretium. Si autem emptor ipse obligatur extinguere censum redimente vẽditore , debet minui de pretio, quia illud est grauamen emptoris. Et denique attendendũ est si res super qua cōstituitur census sit firma & tuta, sic enim pretium debet esse maius quam si res sit minùs tuta.