Secunda conclusio. Secundum leges regni Hispaniae census temporales redimibiles non possunt emi minoris quam quatuordecim pro vno. Patet ex lib. 5. titul. 15. lib. 6. vbi irritantur contractus aliter facti, & tabellio qui interfuerit grauiter punitur. Sed aduertendum est circa istam legem , quod quia facta est in fauorem vendentium non ponitur terminus pretij versus magnitudinem sed versus paruitatem. Itaque census redimibilis iuste venditur pluris quam quatuordecim. Secundo aduertendum est, quod in. l. 4. ibidem Carolus V. reducit census fructuarios redimibiles ad pecuniarios respectu quatuordecim pro vno; sed quia non fecerat legem vniuersalem de censibus pecuniarijs: ideo eius filius in. l. 6. fecit talem constitutionem , reducendo omnes antiquos census redimibiles qui minori pretio fuerant constituti ad quatuordecim pro vno. Denique aduertendum est, quod illa lex intelligenda est quando illa res super qua constituitur census fuerit satis tuta, alioquin si res non est satis tuta: poterit census minori pretio emi in foro conscientiae , nam fortassis in foro exteriori non admittetur illa excusatio.