DVbium quartum est. Vtrum sit licitum emere censum temporalem pro certo tempore minori pretio quam fuerit tota summa singularium pensionum ? V. g. vtrum sit licitum Petro emere mille singulis annis soluenda , pro quatuordecim millibus ad spatium 20. annorum. Pro parte negatiua est argumentum . Petrus obligat Ioannem venditorem, vt intra viginti annos reddat viginti millia pro quatuordecim quae modo recipit, quod videtur esse mutuum implicite & vsura. Et confirmatur . Si Petrus obligaret Ioannem vt receptis quatuordecim modo, redderet post viginti annos viginti millia simul, esset aperta vsura, ergo etiam in casu posito. Patet consequentia : nam nihil refert quod solutio fiat sigillatim vel simul.