DVbium quartum est. Vtrũ sit licitum emere cẽsum tẽporalẽ pro certo tẽpore minori pretio quā fuerit tota summa singulariũ pensionũ ? V. g. vtrũ sit licitũ Petro emere mille singulis annis soluẽda , pro quatuordecim millibus ad spatiũ 20. annorum. Pro parte negatiua est argumentũ . Petrus obligat Ioannẽ venditorem, vt intra viginti annos reddat viginti millia pro quatuordecim quæ modo recipit, quod videtur esse mutuũ implicitè & vsura. Et cōfirmatur . Si Petrus obligaret Ioannẽ vt receptis quatuordecim modo, redderet post viginti annos viginti millia simul, esset aperta vsura, ergo etiā in casu posito. Patet cōsequẽtia : nā nihil refert quòd solutio fiat sigillatim vel simul.