Ad hoc dubium Soto lib. 6. de iust. q. 5. ar. 2. dicit, quod si per talem contractum emantur fructus incerti, quamuis sit spes quod sunt valituri magis quam pretium datum , licitus est contractus: si autem census sit pecuniarius & certus, & nullis expensis recuperandus : inquit, non posse distingui a mutuo & vsura. Oppositam sententiam tenet Conrad. vbi supra. q. 80. & ratio eius est: quia 100. nummi praesentes, pluris aestimantur quam 100. absentes; ergo poterit aliquis emere 100. de praesenti datis 110. in spatio quinque annorum , v. g. soluendos. Sed haec ratio nulla est. Quia pari modo iustificaretur omne mutuum cum lucro. Ioannes vero de Medina vbi supra post longam disputationem ait, quod de rigore censendi scholastico, non possumus condemnare illum contractum: Nihilominus est suspectus de vsura.