Ad hoc dubiũ Soto lib. 6. de iust. q. 5. ar. 2. dicit, ꝙ si per talẽ cōtractũ emantur fructus incerti, quāuis sit spes ꝙ sunt valituri magis quā pretiũ datũ , licitus est contractus: si autẽ census sit pecuniarius & certus, & nullis expensis recuperādus : inquit, nō posse distingui à mutuo & vsura. Oppositā sententiā tenet Conrad. vbi suprà. q. 80. & ratio eius est: quia 100. nũmi præsentes, pluris æstimantur quàm 100. absentes; ergo poterit aliquis emere 100. de præsenti datis 110. in spatio quinq; annorũ , v. g. soluendos. Sed hæc ratio nulla est. Quia pari modo iustificaretur omne mutuũ cũ lucro. Ioannes vero de Medina vbi suprà post lōgā disputationẽ ait, ꝙ de rigore censendi scholastico, non possumus condemnare illum contractum: Nihilominus est suspectus de vsura.