PRO decisione sit conclusio. Licitus est ille contractus si fiat iusto pretio. Probatur primo. Nam census pro certo tempore licitus est, & ex iure approbatus, vt diximus; sed communiter ita celebratur ab omnibus, vt pretium sit minus quam tota summa pensionum : ergo ita est licitus. Confirmatur . Nam alias stultus iudicaretur qui daret quatuordecim millia simul, pro pensione millium soluendorum singulis annis pro spatio quatuordecim annorum . Secundo probatur . Census perpetuus emitur minore pretio quam sit tota summa pensionum soluendarum . Vt v. g. si emitur census mille dipondiorum pro triginta millibus, certum est, quod transactis 30. annis excedit summam pensionum in infinitum pretium datum . Ergo multo magis licitum erit emere censum temporalem pro certo tempore , minore pretio quam sit summa pensionum . Patet consequentia . Nam census perpetuus pluris aestimatur ab omnibus. Denique probatur. Nam Petrus emens talem censum statim abdicat a se ius quatuordecim millium dipondiorum , simul tribuens illa Ioanni , quod quidem ius pluris aestimatur saltem non minus quam ius percipiendi singulis annis mille pro spatio viginti annorum . Et ratio est: quia multa pecunia simul, vtilior est & aptior ad quamlibet negotiationem , quam si sigillatim & per partes possideatur.