PRO decisione sit conclusio. Licitus est ille cōtractus si fiat iusto pretio. Probatur primo. Nā cẽsus pro certo tẽpore licitus est, & ex iure approbatus, vt diximus; sed cō muniter ita celebratur ab omnibus, vt pretiũ sit minus quā tota summa pẽsionũ : ergo ita est licitus. Cōfirmatur . Nā alias stultus iudicaretur qui daret quatuordecim millia simul, pro pẽsione milliũ soluẽdorũ singulis annis pro spatio quatuordecim annorũ . Secundo ꝓbatur . Cẽsus perpetuus emitur minore pretio quā sit tota summa pẽsionũ soluẽdarũ . Vt v. g. si emitur cẽsus mille dipondiorũ pro triginta millibus, certũ est, ꝙ trāsactis 30. annis excedit summā pẽsionũ in infinitũ pretiũ datũ . Ergo multo magis licitum erit emere cẽsum tẽporalẽ ꝓ certo tẽpore , minore pretio quā sit summa pẽsionũ . Patet cōsequẽtia . Nā cẽsus perpetuus pluris æstimatur ab omnibus. Deniq; probatur. Nā Petrus emẽs talẽ censum statim abdicat à se ius quatuordecim milliũ dipōdiorũ , simul tribuens illa Ioāni , quod quidẽ ius pluris æstimatur saltẽ nō minus quā ius percipiẽdi singulis annis mille pro spatio viginti annorũ . Et ratio est: quia multa pecunia simul, vtilior est & aptior ad quālibet negotiationẽ , quàm si sigillatim & per partes possideatur.