AD argumentum in oppositum respondetur , quod idem argumentum probaret non esse licitum emere censum perpetuum minore pretio quam sit summa pensionum soluendarum . Respondetur , ergo quod ius recipiendi sigillatim & paulatim. 2000. non pluris estimatur quam ius pos sidendi simul quatuordecim millia. Ad confirmationem negatur consequentia propter rationem dictam, & quia in illo casu obligaret venditorem vt teneatur simul rependere quatuordecim millia & insuper sex millia.