DVbium vltimum est, quae nam conditiones sint necessariae vt contractus census redimibilis sit licitus. Pro cuius explicatione notandum est. Quod sex conditiones colligebantur ex Decretis Calixti III. & Martini V. quae habentur in summa Conciliorum in summa Concilij Florentini . ¶ Circa quas conditiones erat differentia inter doctores; quidam enim dicebant Pontifices quidem definisse contractus factos cum illis conditionibus licitos esse, non tamen necessarias esse conditiones illas. Alij vero aiebant omnino necessarias esse vt census esset licitus & iustus. Hanc tamen differentiam diremit facile Pius V. in proprio motu de censibus edito anno 1569. Vbi statuit nouem conditiones esse necessarias vt contractus census licitus sit. Prima conditio est, vt non constituatur nisi super re immobili & ex natura sua fructifera, & certis finibus determinata. Secunda conditio est, quod non constituatur census nisi numerata pecunia de praesenti coram testibus & notario celebrante simul contractum . Tertia conditio est, quod solutiones pensionum non fiant anticipatae. Quarta conditio est, vt conditiones & obligationes de casibus fortuitis nullae sint. Quinta conditio est, quod pactum auferens vel restringens facultatem vendendi rem super qua constituitur census nullum sit, quin potius debitor habeat liberam potestatem vendendi rem sine solutione decimae partis, vel aliquotae: dummodo res illa eodem pretio possit vendi a domino census . Sexta conditio est, quod pacta omnino sint irrita que continent , vt si venditor census fuerit morosus in solutione pensionis , quod teneatur ad lucrum cessans & ad cambia & ad pensiones . Sed haec conditio debet intelligi quantum est ex parte pacti quod interuenit inter emptorem & venditorem ; nam si alias iure naturae tenebatur venditor morosus ad lucrum cessans vel ad damnum emergens : non excusabitur per istam constitutionem Pontificis. Septima conditio est, quod census semel constitutus non augeatur neque minuatur super eadem re in fauorem ipsius emptoris. Octaua conditio est, vt census pereat pereunte re super qua constituitur & minuatur minuta re: sed hoc intelligendum est, quando ita diminuitur vt non possit integrum censum reddere. Item in eadem conditione statuit Pontifex , vt venditor census possit illum extinguere eodem pretio quo vendidit. ¶ Nona conditio est, vt pacta quae continent ; vt pretium census ab inuito & inuoluntario exigantur, nulla sint, hoc est quod non fiat pactum retro emendi nisi in casu quo ipse venditor volens redimere censum admonet ante duos menses dominum , quibus transactis statuit Pontifex vt dominus census intra annum possit repetere censum ab inuito & inuoluntario: quod si aliqua via ille non potuit soluere pretium , nihilominus ei facultas maneat redimendi quando potuerit: ita vt non efficiatur perpetuus census . Denique declarat Pontifex , quod pretium semel constitutum non possit crescere aut minui propter temporum aut personarum qualitatem. Quas omnes conditiones Pontifex vult habere locum , non solum quando census de nouo creatur: sed etiam quando, constitutus iam de nouo venditur , dummodo talis census fuerit creatus post promulgationem istius motus proprij. ¶ His suppositis, respondetur vnica conclusione ad dubium . Omnes istae conditiones sunt conformes iuri naturali, & per consequens obligant in foro conscientiae. Et probatur. Nam contractus census magnam materiam praebet palliandi vsuras; sed per istas conditiones obuiatur his incommodis , ergo obligant in conscientia , & sunt conformes rectae rationi. Item, quamuis multa pacta quae Pontifex irritat ibi stando in iure naturae essent valida, tamen si attendamus idem ius naturae, necesse erat, vt stantibus pactis illis, pretium augeretur: quia tamen non augebatur in consuetudine hominum , ideo Pontifex merito irritat illa pacta. Et denique probatur. Nam respublica ciuilis Christiana subdita est ecclesiasticae in omnibus quae pertinent ad salutem animarum : sed ad salutem animarum expediebat (vt ait ipse Pontifex ) quod tanto malo occurreretur: ergo tales leges obligant in foro conscientiae . Neque valet dicere, quod istae sanctiones non sunt acceptatae. Quia reuera in tribunalibus Regijs admittuntur & viri timoratae conscientiae ita seruant: nec aliquando fuit supplicatum ab huiusmodi constitutionibus apud ipsum Pontificem. Atque hactenus de isto dubio.