DVbiũ vltimũ est, quæ nā conditiones sint necessariæ vt cōtractus census redimibilis sit licitus. Pro cuius explicatione notādũ est. Quòd sex cōditiones colligebā tur ex Decretis Calixti III. & Martini V. quæ habẽtur in summa Cōciliorũ in summa Cōcilij Florẽtini . ¶ Circa quas conditiones erat differẽtia inter doctores; quidā enim dicebāt Pōtifices quidẽ definisse cōtractus factos cũ illis cōditionibus licitos esse, nō tamẽ necessarias esse cōditiones illas. Alij verò aiebāt omnino necessarias esse vt census esset licitus & iustus. Hāc tamẽ differẽtiā diremit facilè Pius V. in proprio motu de cẽsibus edito anno 1569. Vbi statuit nouẽ cōditiones esse necessarias vt cōtractus cẽsus licitus sit. Prima cōditio est, vt nō cōstituatur nisi super re immobili & ex natura sua fructifera, & certis finibus determinata. Secũda cō ditio est, ꝙ nō cōstituatur cẽsus nisi numerata pecunia de præsenti corā testibus & notario celebrāte simul cōtractũ . Tertia cōditio est, ꝙ solutiones pẽsionũ nō fiāt anticipatæ. Quarta cōditio est, vt cōditiones & obligationes de casibus fortuitis nullæ sint. Quinta cōditio est, ꝙ pactũ auferẽs vel restringẽs facultatẽ vẽdẽdi rẽ super qua cōstituitur cẽsus nullũ sit, quin potiùs debitor habeat liberam potestatẽ vendẽdi rẽ sine solutione decimæ partis, vel aliquotæ: dũmodo res illa eodem pretio possit vẽdi à dño cẽsus . Sexta cōditio est, ꝙ pacta omnino sint irrita quę cōtinent , vt si vẽditor cẽsus fuerit morosus in solutione pẽsionis , ꝙ teneatur ad lucrũ cessans & ad cābia & ad pẽsiones . Sed hæc cōditio debet intelligi quātũ est ex parte pacti qđ interuenit inter emptorẽ & vẽditorẽ ; nā si aliàs iure naturæ tenebatur vẽditor morosus ad lucrũ cessans vel ad damnũ emergẽs : nō excusabitur per istā cōstitutionẽ Pontificis. Septima conditio est, quòd census semel constitutus non augeatur neq; minuatur super eadem re in fauorem ipsius emptoris. Octaua conditio est, vt census pereat pereunte re super qua constituitur & minuatur minuta re: sed hoc intelligẽdũ est, quādo ita diminuitur vt nō possit integrũ censum reddere. Itẽ in eadẽ cōditione statuit Pōtifex , vt vẽditor census possit illũ extinguere eodem pretio quo vendidit. ¶ Nona conditio est, vt pacta quæ cōtinent ; vt pretiũ census ab inuito & inuolũ tario exigantur, nulla sint, hoc est ꝙ non fiat pactũ retro emendi nisi in casu quo ipse venditor volẽs redimere cẽsum admonet ante duos mẽses dominũ , quibus trāsactis statuit Pōtifex vt dominus census intra annũ possit repetere censum ab inuito & inuoluntario: quod si aliqua via ille nō potuit soluere pretiũ , nihilominus ei facultas maneat redimẽ di quādo potuerit: ita vt nō efficiatur perpetuus cẽsus . Deniq; declarat Pōtifex , ꝙ pretiũ semel cōstitutũ nō possit crescere aut minui propter temporũ aut personarũ qualitatem. Quas omnes cōditiones Pōtifex vult habere locũ , nō solũ quādo census de nouo creatur: sed etiā quando, cōstitutus iā de nouo vẽ ditur , dũmodo talis cẽsus fuerit creatus post promulgationẽ istius motus proprij. ¶ His suppositis, respōdetur vnica conclusione ad dubiũ . Omnes istæ cōditiones sunt conformes iuri naturali, & per cōsequẽs obligāt in foro conscientiæ. Et probatur. Nā cōtractus cẽsus magnā materiā præbet palliādi vsuras; sed per istas cōditiones obuiatur his incōmodis , ergo obligāt in cōscientia , & sunt conformes rectæ rationi. Item, quāuis multa pacta quæ Pōtifex irritat ibi stando in iure naturæ essent valida, tamen si attendamus idẽ ius naturæ, necesse erat, vt stantibus pactis illis, pretiũ augeretur: quia tamẽ nō augebatur in cō suetudine hominũ , ideo Pōtifex merito irritat illa pacta. Et deniq; probatur. Nā respublica ciuilis Christiana subdita est ecclesiasticæ in omnibus quæ pertinent ad salutẽ animarũ : sed ad salutẽ animarũ expediebat (vt ait ipse Pōtifex ) ꝙ tanto malo occurreretur: ergo tales leges obligāt in foro cōsciẽtiæ . Neq; valet dicere, ꝙ istæ sanctiones non sunt acceptatæ. Quia reuera in tribunalibus Regijs admittuntur & viri timoratæ cōscientiæ ita seruant: nec aliquando fuit supplicatum ab huiusmodi constitutionibus apud ipsum Pontificem. Atque hactenus de isto dubio.