Secunda conclusio. Licitum erit apponere illam conditionem ex contractu census, vt venditor possit redimere censum per partes. Probatur. Nam illa conditio non est contra ius naturae, neque prohibita lege humana, ergo, &c. Sed notandum est, quod cum illa conditione debet minui pretium ipsius census , & tanto magis quanto per minutiores partes datur facultas redimendi venditori. Ratio huius est, quia illa conditio est ei detrimentum , vt obligetur extinguere censum non recepto pretio quod semel accepit. ΒΆ Tertia conclusio . Si nulla fiat mentio huius conditionis in ipso contractu census, non tenetur emptor ex iustitia admittere redemptionem census per partes: nam emptor tantum obligatur emendo censum redimibilem , retrouendere. Probatur. Ille tantum obligatur retrouendere quando venditor primus voluerit; sed hoc pactum non est necessarium vt admittat redemptionem per partes, eo quod ipse totum pretium dedit simul quando emit censum, & detrimentum patitur recipiendo per partes, ergo &c.