Secunda conclusio. Licitũ erit apponere illā cōditionem ex cōtractu census, vt venditor possit redimere censum per partes. Probatur. Nā illa cōditio non est cōtra ius naturæ, neque prohibita lege humana, ergo, &c. Sed notandũ est, ꝙ cum illa cōditione debet minui pretiũ ipsius cẽsus , & tāto magis quanto per minutiores partes datur facultas redimẽdi venditori. Ratio huius est, quia illa cō ditio est ei detrimẽtũ , vt obligetur extinguere cẽsum nō recepto pretio quod semel accepit. ¶ Tertia cōclusio . Si nulla fiat mentio huius conditionis in ipso cōtractu census, nō tenetur emptor ex iustitia admittere redemptionẽ cẽsus per partes: nā emptor tātũ obligatur emẽdo censum redimibilẽ , retrouendere. Probatur. Ille tantũ obligatur retrouendere quando venditor primus voluerit; sed hoc pactũ non est necessarium vt admittat redemptionem per partes, eo ꝙ ipse totum pretium dedit simul quando emit censum, & detrimentum patitur recipiendo per partes, ergo &c.