Notandum tamen est, quod si modo de facto venditor velit redimere medietatem census, cogitur in foro exteriori emptor admittere talem redemptionem: fortassis magis ex quadam aequitate quam ex rigore iustitiae, vel forte quia ipsa consuetudo videtur obtinere vim legis. ΒΆ Nihilominus admissa ista consuetudine , sit quarta conclusio . Licitum est in contrytu census ponere expresse, vt non possit redimi nisi totus simul: dummodo augeatur pretium . Probatur, quia ista conditio non est contra aliquod ius, sed potius valde conformis iuri nature, ergo potest apponi conditio , vt non redimatur nisi totus simul. Diximus autem, quod debet augeri pretium supposita illa conditione : quia talis conditio est in fauorem ipsius emptoris vt venditor renuntiet illi consuetudini .