Notandum tamen est, ꝙ si modo de facto venditor velit redimere medietatẽ census, cogitur in foro exteriori emptor admittere talẽ redemptionem: fortassis magis ex quadam æquitate quam ex rigore iustitiæ, vel forte quia ipsa cōsuetudo videtur obtinere vim legis. ¶ Nihilominus admissa ista cō suetudine , sit quarta cōclusio . Licitum est in cōtractu census ponere expressè, vt nō possit redimi nisi totus simul: dũmodo augeatur pretiũ . Probatur, quia ista cōditio nō est cōtra aliquod ius, sed potius valde cōformis iuri naturę, ergo potest apponi cōditio , vt nō redimatur nisi totus simul. Diximus autem, ꝙ debet augeri pretiũ supposita illa cōditione : quia talis cōditio est in fauorẽ ipsius emptoris vt venditor renuntiet illi cōsuetudini .