Vltima conclusio. Siue sit diues siue pauper qui vendit censum, idem debet esse pretium . Hanc conclusionem ponimus contra aliquos modernos qui opinantur, quod si sit pauper qui vendit censum, non debet obligari vt redimat simul totum censum quando voluerit redimere: sed quod possit per partes redimere. Et ratio illorum est: quia efficitur census perpetuus si non admittitur a paupere redemptio illa per partes. Sed nobis haec ratio per accidens videtur esse. Probatur. Quia pretium iustum census redimibilis idem est constitutum secundum leges, siue sit diues siue pauper qui vendit . Et confirmatur. Nam iustum pretium tritici idem est omnino secundum leges, siue qui vendit sit pauper siue diues, ergo simili ratione erit idem pretium census redimibilis. Preterea probatur, quia cum census ille sit redimibilis ex natura sua, poterit contingere , vt aliquis amicus pauperis redimat illum sibi, atque adeo numquam efficitur mihi perpetuus & securus. Denique, quia vel ille census constitutus est super aliqua re bona & tuta, & tunc ipse pauper poterit redimere vendendo illam: vel est constituta super re minus tuta, tunc census ipse minoris pretij est, vnde resarcitur in pretio dato secundum leges, perpetuitas quae per accidens consequi potest, ex eo quod est pauper qui vendidit . Hactenus dictum sit de censibus quod attinet ad rationem iustitiae. Caeterum quod attinet ad rationem charitatis & misericordiae, alia ratio esse poterit saepe numero. Nam continget quando pauper vult vendere censum diuiti, quod sit in tanta necessitate vt diues peccet contra charitatem & misericordiam emendo: quia tenebatur mutuare gratis ex praecepto charitatis. Tertio loco disputandum est de contractu assecurationis, de quo est titulus expressus in iure Ciuili in. ff. & in. C. de nautico foenore, & in iure Canonico in. c. nauiganti. de vsuris, disputant Canonistae. Soto lib. 6. de iustit. q. 7. Couar. lib. 3. Variar. c. 2.