Vltima conclusio. Siue sit diues siue pauper qui vẽdit censum, idẽ debet esse pretiũ . Hanc cōclusionem ponimus cōtra aliquos modernos qui opinantur, ꝙ si sit pauper qui vẽdit censum, nō debet obligari vt redimat simul totũ censum quando voluerit redimere: sed ꝙ possit per partes redimere. Et ratio illorũ est: quia efficitur cẽsus perpetuus si nō admittitur à paupere redemptio illa per partes. Sed nobis hæc ratio per accidẽs videtur esse. Probatur. Quia pretiũ iustũ census redimibilis idẽ est cōstitutũ secundũ leges, siue sit diues siue pauper qui vẽdit . Et confirmatur. Nam iustũ pretiũ tritici idẽ est omnino secundũ leges, siue qui vẽdit sit pauper siue diues, ergo simili ratione erit idẽ pretiũ census redimibilis. Pręterea probatur, quia cum census ille sit redimibilis ex natura sua, poterit cōtingere , vt aliquis amicus pauperis redimat illũ sibi, atq; adeo nũquā efficitur mihi perpetuus & securus. Denique, quia vel ille cẽsus constitutus est super aliqua re bona & tuta, & tũc ipse pauper poterit redimere vendẽdo illam: vel est cōstituta super re minus tuta, tũc cẽsus ipse minoris pretij est, vnde resarcitur in pretio dato secundũ leges, perpetuitas quæ per accidẽs cōsequi potest, ex eo ꝙ est pauper qui vẽdidit . Hactenus dictũ sit de censibus quod attinet ad rationẽ iustitiæ. Cæterũ ꝙ attinet ad rationẽ charitatis & misericordiæ, alia ratio esse poterit sæpe numero. Nā cōtinget quādo pauper vult vendere censum diuiti, ꝙ sit in tanta necessitate vt diues peccet cōtra charitatẽ & misericordiam emendo: quia tenebatur mutuare gratis ex præcepto charitatis. Tertio loco disputandũ est de cōtractu assecurationis, de quo est titulus expressus in iure Ciuili in. ff. & in. C. de nautico fœnore, & in iure Canonico in. c. nauiganti. de vsuris, disputant Canonistæ. Soto lib. 6. de iustit. q. 7. Couar. lib. 3. Variar. c. 2.