Secundo nota, quod huiusmodi contractus assecurationis aliquando quidem verus est & realis ex vtraque parte. v. g. quando ille qui petit assecurationem habet nauem onustam mercibus expositam , vel exponendam periculo, & alter qui assecurat habet reuera bona sufficientia ad assecurationem totius capitalis. Aliquando vero talis contractus est fictitius & siccus. v. g. quando ille qui petit assecurationem non habet rem periculo exponendam , sed fingit se habere, vel etiam ille qui assecurat, non habet bona sufficientia ad assecurationem rei periculo exponende . ¶ Sit igitur prima conclusio . Contractus primi generis iustus est dummodo fiat iusto pretio pro magnitudine periculi. Hec conclusio patet ex. l. 1. &. l. nihil. & ex. l. periculi. ff. vbi sup. & ex. l. 1. & 2. C. vbi sup. & est communis omnium sententia. Et ratio est manifesta: quia sucipere in seipso huiusmodi periculum , est pretio aestimabile, ergo iustum erit pro assecuratione pretium recipere, maius vel minus pro magnitudine periculi. Item etiam , quia iustitia in huiusmodi contractu potest reduci ad contractum qui dicitur depositionis, siue vadiationis, quod vulgo dicitur, apuesta, est enim perinde talis assecuratio, atque si assecurator deponeret 100. amittenda , si nauis perierit, contra quatuor lucranda si non perierit. Sed aduertendum , quod vt sit iustus contractus assecurationis, tenetur ille qui petit assecurationem explicare specialia pericula quibus exposita est res illa, quando quidem pericula non sunt manifesta omnibus, alias ipse non poterit recipere ab assecuratore pretium nauis si pereat. v. g. si nauigauit per aliam viam quam non explicauit assecuratori. ¶ Secunda conclusio . Si assecurator non habeat bona quae fingit se habere ad assecurandam rem , iniustus est contractus ex parte illius, neque potest pretium recipere, etiam si nauis salua peruenerit ad portum . Probatur, quia tunc ille reuera nihil assecurat, cum non habeat vnde soluat pretium rei, si forte perierit: sed potius totum periculum imminet ipsi negotiatori. Quod si aliquis obijciat, quod etiam assecurator subijt periculum carceris & multiplicis vexationis, ergo pro isto periculo poterit aliquid pretij recipere, si nauis salua fuerit. Respondetur , nego consequentiam : quia huiusmodi periculum non est vtile in aliquo, ipsi negotiatori: sed potius molestum erit vexare. Sed tamen quaerit aliquis merito, an si ipse assecurator habeat saltem medietatem bonorum quae fingit se habere. v. g. habeat 50. millia, & fingit se habere 100. millia: an tunc possit recipere meditatem pretij promissi pro assecuratione si nauis salua fuerit. Aliqui Theologi dicunt licitum esse: quia ille se exponit periculo soluendi 50. millia. Sed nobis oppositum videtur esse omnino verum . Probatur: quia talis assecurator non alio titulo potest recipere illam medietatem pretij, nisi ex vi contractus assecurationis: sed ille contractus fuit nullus & inuoluntarius ex parte petentis assecurationem: ergo nihil potest recipere assecurator. Probo minorem : quia petens assecurationem , si sciret impotentiam assecuratoris, nullo modo faceret contractum cum eo, sed potius cum alio: ergo rationabiliter est inuoluntarius interpretatiue: & per consequens contractus est nullus. Confirmatur , quia ille assecurator per fraudem fecit maximam iniuriam petenti assecurationem , quia ille petebat assecurationem totius nauis, & ipse assecurator reliquit eum expositum periculo amittendi 50. millia ducatorum contra suam voluntatem, ergo ex hac iniuria facta in tali contractu, non oritur aliquod ius ipsi assecuratori, vt recipiat medietatem pretij constituti . Caeterum nascitur ius petenti assecurationem vt possit exigere saltim 50. millia que habet fraudulentus assecurator, si nauis perierit. Et ad argumentum contrariae sententiae, scilicet, quod assecurator exponit se periculo amittendi 50. millia regalia; Respondetur nego consequentiam : quia ipse propria tantum voluntate se exponit tali periculo, sine voluntate alterius contrahentis , qui intendebat facere contractum assecurationis pro toto, non autem pro parte. ¶ Tertia conclusio. Qui cum sciente & volente facit contractum assecurationis nauis vacuae, ita atque si esset plena pretiosis mercibus, validus est contractus , & nulla est illic iniuria. Probatur, quia tunc talis contractus est contractus depositionis seu vadiationis. Caeterum si talis contractus fiat cum ignorante nauim esse vacuam , quidam dicunt, quod contractus est nullus: quia nihil est quod assecuretur, & quia ipse assecurator est inuictus: si enim sciret esse vacuam nauim non faceret talem contractum : eo quod timeret periculum nauis, quia non adhib eretur tanta diligentia seruandi nauim vacuam , atque si esset mercibus onusta. ¶ Vltima tamen sit conclusio. Talis contractus est validus si adhibeatur tanta diligentia in seruanda vacua naui, atque si esset onusta mercibus. Probatur, quia tunc nulla fit iniuria assecuratori, neque exponitur maiori periculo, sed omnino est contractus depositionis siue vaditionis. Obseruandum est tamen , quod quando iste contractus fit cum ignoranti , & nauis non periclitatur in toto sed in parte: non tenebitur assecurator soluere totum pretium nauis, sicut si esset onusta mercibus. Ratio est euidens, quia si reuera nauis esset plena, poterit in tali casu vti ea mercium parte quae salua facta est, ad soluendum pretium pro totis mercibus: si autem nauis illa omnino submersa est: tenebitur soluere totum pretium constitutum . ¶ Verumtamen contra ea quae diximus est vnicum argumentum , ex. c. nauiganti . de vsuris. vbi dicit Pontifex nauiganti vel eunti ad nundinas certam mutuans pecuniae quantitatem ex eo quod suscipit in se periculum , recepturus aliquid vltra sortem , vsurarius est, ergo non est licitum pro assecuratione aliquid recipere. Respondetur , quod tex. intelligitur in casu, vbi reuera nullum erat periculum , sed palliabatur vsura falso titulo assecurationis. Secundo respondetur , quod licet esset aliquod periculum , tamen illi mutuator non solum petebat iustum lucrum ex vi contractus assecurationis: sed etiam aliquid amplius ex vi contractus mutui, quod quidem erat vsura palliata contractu assecurationis. ¶ Quarto loco disserendum est de contractu societatis. De qua re Scholast. 4. d. 15. D. Tho. hoc in loco art. 2. ad 5. & Caiet. ibid. & in summ. verb. societas. & in opusc. 17. responsionum . resp. 5. Soto vbi sup. q. 6. & in. ff. & in C. agetur de hac re tit. pro socio. Item in. c. per vestras. de donat. int. vir. & vxor. Conrad . de contract . q. 92. Nauar. in Manua. c. 17. & super cap. primum . 14. q. 3. Couar. li. 3. Variar. Resol.