Secũdo nota, ꝙ huiusmodi cōtractus assecurationis aliquādo quidẽ verus est & realis ex vtraq; parte. v. g. quādo ille qui petit assecurationẽ habet nauẽ onustā mercibus expositā , vel exponẽdam periculo, & alter qui assecurat habet reuera bona sufficientia ad assecurationẽ totius capitalis. Aliquando vero talis contractus est fictitius & siccus. v. g. quando ille qui petit assecurationẽ nō habet rẽ periculo exponendā , sed fingit se habere, vel etiā ille qui assecurat, nō habet bona sufficiẽtia ad assecurationẽ rei periculo exponẽ dę . ¶ Sit igitur prima cōclusio . Cōtractus primi generis iustus est dummodo fiat iusto pretio pro magnitudine periculi. Hęc cōclusio patet ex. l. 1. &. l. nihil. & ex. l. periculi. ff. vbi sup. & ex. l. 1. & 2. C. vbi sup. & est cōmunis omniũ sententia. Et ratio est manifesta: quia sucipere in seipso huiusmodi periculũ , est pretio æstimabile, ergo iustũ erit pro assecuratione pretiũ recipere, maius vel minus pro magnitudine periculi. Itẽ etiā , quia iustitia in huiusmodi cōtractu potest reduci ad cōtractũ qui dicitur depositionis, siue vadiationis, quod vulgo dicitur, apuesta, est enim perinde talis assecuratio, atq; si assecurator deponeret 100. amittẽda , si nauis perierit, cōtra quatuor lucrāda si nō perierit. Sed aduertendũ , ꝙ vt sit iustus cōtractus assecurationis, tenetur ille qui petit assecurationem explicare specialia pericula quibus exposita est res illa, quādo quidẽ pericula nō sunt manifesta omnibus, alias ipse non poterit recipere ab assecuratore pretiũ nauis si pereat. v. g. si nauigauit per aliā viā quā nō explicauit assecuratori. ¶ Secunda cōclusio . Si assecurator non habeat bona quæ fingit se habere ad assecurādā rẽ , iniustus est cōtractus ex parte illius, neq; potest pretiũ recipere, etiā si nauis salua peruenerit ad portũ . Probatur, quia tunc ille reuera nihil assecurat, cũ nō habeat vnde soluat pretiũ rei, si forte perierit: sed potius totũ periculũ imminet ipsi negotiatori. Quòd si aliquis obijciat, ꝙ etiā assecurator subijt periculũ carceris & multiplicis vexationis, ergo pro isto periculo poterit aliquid pretij recipere, si nauis salua fuerit. Respōdetur , nego cōsequẽtiā : quia huiusmodi periculũ nō est vtile in aliquo, ipsi negotiatori: sed potiꝰ molestũ erit vexare. Sed tñ quærit aliquis merito, an si ipse assecurator habeat saltẽ medietatẽ bonorũ quæ fingit se habere. v. g. habeat 50. millia, & fingit se habere 100. millia: an tũc possit recipere medietatẽ pretij promissi pro assecuratione si nauis salua fuerit. Aliqui Theologi dicũt licitũ esse: ꝗa ille se exponit periculo soluẽdi 50. millia. Sed nobis oppositũ videt̃ esse omnino verũ . Probatur: ꝗa talis assecurator nō alio titulo pōt recipere illā medietatẽ pretij, nisi ex vi cōtractus assecurationis: sed ille cōtractus fuit nullus & inuolũ tarius ex parte petentis assecurationem: ergo nihil potest recipere assecurator. Probo minorẽ : quia petẽs assecurationẽ , si sciret impotentiā assecuratoris, nullo modo faceret contractũ cũ eo, sed potius cũ alio: ergo rationabiliter est inuolũtarius interpretatiuè: & per cōsequens cōtractus est nullus. Cōfirmatur , quia ille assecurator per fraudẽ fecit maximā iniuriā petẽti assecurationẽ , quia ille petebat assecurationẽ totius nauis, & ipse assecurator reliquit eũ expositũ periculo amittendi 50. millia ducatorũ cōtra suā voluntatem, ergo ex hac iniuria facta in tali contractu, nō oritur aliquod ius ipsi assecuratori, vt recipiat medietatẽ pretij cōstituti . Cæterũ nascitur ius petenti assecurationẽ vt possit exigere saltim 50. millia quę habet fraudulentus assecurator, si nauis perierit. Et ad argumentũ contrariæ sententiæ, scilicet, ꝙ assecurator exponit se periculo amittendi 50. millia regalia; Respōdetur nego cōsequentiā : quia ipse propria tantũ voluntate se exponit tali periculo, sine volũtate alterius cōtrahẽtis , qui intẽdebat facere cōtractũ assecurationis pro toto, nō autẽ pro parte. ¶ Tertia conclusio. Qui cũ sciente & volẽte facit contractũ assecurationis nauis vacuæ, ita atq; si esset plena pretiosis mercibus, validus est cōtractus , & nulla est illic iniuria. Probatur, quia tũc talis cō tractus est cōtractus depositionis seu vadiationis. Cæterũ si talis cōtractus fiat cũ ignorā te nauim esse vacuā , quidā dicunt, ꝙ contractus est nullus: quia nihil est qđ assecuretur, & ꝗa ipse assecurator est inuictus: si enim sciret esse vacuā nauim nō faceret talẽ contractũ : eo ꝙ timeret periculũ nauis, ꝗa nō adhi beret̃ tāta diligẽtia seruādi nauim vacuā , atq; si esset mercibus onusta. ¶ Vltima tamen sit conclusio. Talis cōtractus est validus si adhibeat̃ tāta diligẽtia in seruāda vacua naui, atq; si esset onusta mercibus. Probatur, quia tunc nulla fit iniuria assecuratori, neq; exponitur maiori periculo, sed omnino est contractus depositionis siue vaditionis. Obseruādũ est tamẽ , ꝙ quādo iste cōtractus fit cũ ignorāti , & nauis nō periclitat̃ in toto sed in parte: nō tenebitur assecurator soluere totũ pretiũ nauis, sicut si esset onusta mercibus. Ratio est euidens, quia si reuera nauis esset plena, poterit in tali casu vti ea merciũ parte quæ salua facta est, ad soluendũ pretiũ pro totis mercibus: si autẽ nauis illa omnino submersa est: tenebitur soluere totũ pretiũ cōstitutũ . ¶ Verũtamen cōtra ea quæ diximus est vnicũ argumẽtũ , ex. c. nauigāti . de vsuris. vbi dicit Pō tifex nauigāti vel eunti ad nũdinas certā mutuās pecuniæ quātitatẽ ex eo ꝙ suscipit in se periculũ , recepturus aliquid vltra sortẽ , vsurarius est, ergo non est licitũ pro assecuratione aliquid recipere. Respōdet̃ , ꝙ tex. intelligitur in casu, vbi reuera nullũ erat periculũ , sed palliabatur vsura falso titulò assecurationis. Secũdo respōdetur , ꝙ licet esset aliquod periculũ , tamẽ illi mutuator nō solũ petebat iustũ lucrũ ex vi cōtractus assecurationis: sed etiā aliquid ampliꝰ ex vi cōtractus mutui, ꝙ quidẽ erat vsura palliata contractu assecurationis. ¶ Quarto loco disserẽdũ est de cōtractu societatis. De qua re Scholast. 4. d. 15. D. Tho. hoc in loco art. 2. ad 5. & Caiet. ibid. & in summ. verb. societas. & in opusc. 17. respō sionũ . resp. 5. Soto vbi sup. q. 6. & in. ff. & in C. agetur de hac re tit. pro socio. Itẽ in. c. per vestras. de donat. int. vir. & vxor. Cōrad . de cōtract . q. 92. Nauar. in Manua. c. 17. & super cap. primũ . 14. q. 3. Couar. li. 3. Variar. Resol.