Ante omnia nota primo, quod societas est conuentio siue pactum quorundam ad negotiandum lucri gratia. Socij vero dicuntur, qui ad negotiationem conferunt in communi pecuniam, siue industriam & operas.