Ante omnia nota primò, quòd societas est cōuentio siue pactum quorundam ad negotiandum lucri gratia. Socij vero dicuntur, qui ad negotiationẽ conferunt in communi pecuniam, siue industriam & operas.