Nota secundo, quod contractus societatis duplex est. Quidam dicitur contractus eiusdem rationis, v. g. quando socij communi pecunia, communi industria, communibus diligentijs & ministris negotiantur. Alter contractus est & di citur diuersae rationis, quando v. g. quilibet sociorum confert in communi rem differentem : vt si Petrus ponit pecuniam , Paulus industriam , Ioannes operas ministerij. ¶ Tertio nota, quod iste contractus diuersae rationis potest adhuc dupliciter fieri, vno modo ita vt qui pecuniam confert exponat eam periculo vel lucro proportionabiliter cum industria alterius socij, quae tanti aestimatur quanti ipsa pecunia. Altero modo ita vt qui pecuniam confert obliget alium socium vt saluam illam seruet. ¶ Denique nota, quod de contractu societatis eiusdem rationis, & de contractu societatis diuersae rationis priore modo: nulla est dubitatio aut difficultas quin licitus sit talis contractus. Sicut definitur legibus citatis: & ratio est manifesta: quia negotiatio vt diximus. q. 67. art. 4. licita est, ac proinde impertinens est, quod illa negotiatio fiat ab vno vel duobus vel tribus, ergo si aequalitas seruetur inter ipsos socios licite poterunt negotiari.