Nota secundò, quòd cōtractus societatis duplex est. Quidā dicitur cōtractus eiusdẽ rationis, v. g. quādo socij cōmuni pecunia, cōmuni industria, cōmunibꝰ diligẽtijs & ministris negotiantur. Alter cōtractus est & di citur diuersæ rationis, quādo v. g. quilibet sociorũ cōfert in cōmuni rẽ differentẽ : vt si Petrus ponit pecuniā , Paulus industriā , Ioānes operas ministerij. ¶ Tertiò nota, quòd iste cōtractus diuersæ rationis potest adhuc dupliciter fieri, vno modo ita vt qui pecuniam cōfert exponat eā periculo vel lucro proportionabiliter cũ industria alterius socij, quæ tā ti æstimatur quāti ipsa pecunia. Altero modo ita vt qui pecuniā confert obliget aliũ sociũ vt saluam illā seruet. ¶ Denique nota, ꝙ de contractu societatis eiusdẽ rationis, & de contractu societatis diuersæ rationis priore modo: nulla est dubitatio aut difficultas quin licitus sit talis contractus. Sicut definitur legibus citatis: & ratio est manifesta: quia negotiatio vt diximus. q. 67. art. 4. licita est, ac proinde impertinẽs est, quòd illa negotiatio fiat ab vno vel duobus vel tribus, ergo si æqualitas seruetur inter ipsos socios licitè poterunt negotiari.