DVbitatur autẽ circa vltimũ modũ societatis, Vtrũ sit licitus ille contractus, quando socius qui pecuniā confert, obligat alterũ sociũ , vt seruet eā integrā & insuper lucrũ repẽdat . ¶ Arguitur primo pro parte affirmatiua. Qui contulit pecuniā socio ad negotiandũ , poterit postea cũ illo facere cōtractũ assecurationis talẽ . v. g. Petrus ponit mille apud Paulũ vt Paulus negotietur, & pręterea ipse Petrus perit à Paulo vt assecuret mille pro 30. Item petit ipse Petrus à Paulo vt emat lucrũ quòd speratur pro 100. Tunc arguitur. Ecce Petrus in casu proposito saluo capitali quod cōtulit in societatẽ , recipit certũ lucrũ ab altero socio obligādo eũ vt reddat, ergo pars affirmatiua vera est. Probatur consequentia, quoniā omnes cōtractus liciti sunt. ¶ Secundò arguitur. Si qua ratione illa cōtractus esset illicitus, maximè quia Petrus est mutuator & recepit lucrũ ex mutuo: sed nō est mutuator, ergo. Probo minorẽ , quia depositarius qui assecurat depositũ nō reducit depositũ ad mutuũ , vt habetur in. c. fina. de deposito. Item qui assecurat accōmodatũ , nō reducit illud ad mutuũ , vt habetur in c. 1. de cōmodato ; ergo Paul. quādo assecurat Petro suas pecunias, non efficitur mutuatarius: sed potius depositarius ad negotiādum . ¶ Arguitur tertiò. Esto ita quòd in tali casu esset ratio mutui, tamẽ ratione lucri cessantis poterit Petrus aliquid petere à Paulo, videtur enim cessare lucrũ ipsi Petro dũ vendit speratũ lucrũ Paulo. ¶ Quartò arguitur. Mille aurei expositi negotiationi pluris æstimātur quā nō expositi, ergo Petrus potest exigere à Paulo socio & illũ obligare vt reddat plusquā mille pro mille expositis negotiationi.