PRO decisione difficultatis sit prima conclusio . Exponere pecuniam negotiationi, obligando socium vt assecuret capitale & aliquod certum lucrum, etiam vt emat lucrum quod speratur, vsura est & societas leonina, vt est in prouerbio desumpto ex. l. si non fuerit. ff. pro socio, de quo vide Eras. Chiliada. 1. centuria. 7. adag. 88. & haec sine dubio est communis sententia , & probatur ex. l. citata, vbi ait Iurisconsultus quod contra legem societatis est, percipere lucrum & aufugere damnum . Secundo probatur, quia in tali contractu est vere lucrum ex mutuo; nam in eo casu Paulus socius efficitur mutuatarius cum maneat dominus pecuniae illius absque obligatione ad negotiandum ; ergo cessat societas & lucrum quod exigit Petrus est ratione mutui. Et denique probatur , quoniam alias nullus contractus damnaretur tanquam vsurarius, si approbaretur iste, do tibi mille vt reddas 50. supra mille.