PRO decisione difficultatis sit prima cō clusio . Exponere pecuniā negotiationi, obligādo socium vt assecuret capitale & aliquod certũ lucrum, etiam vt emat lucrũ quod speratur, vsura est & societas leonina, vt est in prouerbio desumpto ex. l. si nō fuerit. ff. pro socio, de quo vide Eras. Chiliada. 1. centuria. 7. adag. 88. & hæc sine dubio est cōmunis sentẽtia , & probatur ex. l. citata, vbi ait Iuriscōsultus quod cōtra legẽ societatis est, percipere lucrũ & aufugere damnũ . Secundò probatur, quia in tali cōtractu est verè lucrũ ex mutuo; nā in eo casu Paulus socius efficitur mutuatarius cũ maneat dominus pecuniæ illius absq; obligatione ad negotiandũ ; ergo cessat societas & lucrũ quod exigit Petrus est ratione mutui. Et deniq; probat̃ , quoniam alias nullus cōtractus damnaretur tanquam vsurarius, si approbaretur iste, do tibi mille vt reddas 50. supra mille.