Secunda conclusio . Contractus societatis & contractus venditionis lucri possent fieri cum eodem socio: dummodo capitale relinquatur expositum periculo. Probatur, quia illic non inuenitur aliqua inaequalitas, neque ratio vsurae: igitur vera est conclusio . Probatur antecedens : quia tunc seruatur proprietas vtriusque contractus , neque alter alterum destruit, & rursus lucrum quod speratur aestimabile est iusto pretio secundum contingentiam vt sit maius vel minus, ergo poterit designari quoddam medium in ipso pretio quod sit iustum.