Secunda cōclusio . Cōtractus societatis & cōtractus vẽditionis lucri possent fieri cum eodẽ socio: dummodo capitale relinquatur expositũ periculo. Probatur, quia illic nō inuenitur aliqua inæqualitas, neq; ratio vsuræ: igitur vera est cōclusio . Probatur antecedẽs : quia tunc seruatur proprietas vtriusq; cōtractus , neque alter alterũ destruit, & rursus lucrũ quòd speratur æstimabile est iusto pretio secundùm contingentiā vt sit maius vel minus, ergo poterit designari quoddam medium in ipso pretio quod sit iustum.