Tertia conclusio. Contractus assecurationis capitalis, potest fieri cum eodem socio: dummodo non fiant contractus venditionis lucri, & dummodo iustum pretium detur socio pro assecuratione. Probatur conclusio , quia iste contractus assecurationis secundum se licitus est & iustus, nisi forte corrumpatur ex coniunctione ad alterum contractum , & reducatur ad lucrum ex mutuo; sed in praedicto casu non reducitur ad mutuum : ergo. Probo min orem , quia per mutuum ipse mutuatarius efficitur dominus pecuniae, & potest eam expendere in quos velit vsus: sed Paulus socius in praedicto casu non efficitur dominus pecunie, sed tenetur ex contractu societatis cum ea negotiari incommodum Petri. Secundo probatur. Nam Petrus exponit se periculo amittendi pretium quod dedit pro assecuratione capitalis, si forte nullum fuerit lucrum vel minus quam pretium assecurationis.