Tertia conclusio. Contractus assecurationis capitalis, potest fieri cum eodem socio: dummodo non fiant contractus venditionis lucri, & dummodo iustum pretiũ detur socio pro assecuratione. Probatur cōclusio , quia iste cōtractus assecurationis secundũ se licitus est & iustus, nisi fortè corrũpatur ex coniunctione ad alterũ contractũ , & reducatur ad lucrũ ex mutuo; sed in prædicto casu non reducitur ad mutuũ : ergo. Probo mino rẽ , quia per mutuũ ipse mutuatarius efficitur dominus pecuniæ, & potest eā expẽdere in quos velit vsus: sed Paulus socius in prædicto casu nō efficitur dominus pecunię, sed tenetur ex contractu societatis cũ ea negotiari incōmodum Petri. Secundò probatur. Nā Petrus exponit se periculo amittendi pretiũ quod dedit pro assecuratione capitalis, si fortè nullum fuerit lucrum vel minus quā pretium assecurationis.