DE quatuor speciebus cōtractuũ agẽdũ nobis est; in quibus solet palliari vsura, scilicet de emptione & vẽditione censuũ . Secundo de Assecurationibus. Tertio de Societatibus. Quarto de Cambijs. De primo igitur cōtractu disputant doctores in 4. dist. 15. Conrad. de cōtract . q. 79. Ioannes de Medina in quæstione speciali de censibus. Soto lib. 6. de iust. q. 5. Couar. lib. 3. Variar. cap. 7. Nauar. super caput primũ . 14. q. 3. num. 16. Nobis autẽ circa istam materiā quatuor definienda sunt. Primum quid sit census. Secũ dum super quā rem possit constitui census. Tertium quotuplex sit census. Quartũ quæ nā cōditiones sint necessariæ ad iustificationem census. Circa primum nota, ꝙ nō accipimus hic nomen cẽsus pro re familiari, nec vero pro tributo quod soluitur regibus; sed accipitur vt significat ius percipiẽdi annuā pensionẽ ex cōtractu emptionis & vẽditionis . Vt v. g. emit Petrus à Paulo pro quatuordecim ius percipiendi ab illo vnum singulis annis: illud ius est census secundũ præ sentem considerationem. De secundo verò communis sententia est, ꝙ census potest cō stitui super re fructifera. v. g. super agro, vinea & domo. Vt si Petrus emat à Paulo ius percipiẽdi ex agro illius tres modios tritici, vel mille dipondia singulis annis.