Sexta conclusio . Si pretium assecurationis sit maius quam pretium lucri quod speratur, vel assecuratur, vel emitur ab altero socio: iniustus est contractus ex parte Paul. assecurantis . Probatur, quia tunc Petrus recipit certum detrimentum absque spe lucri, ergo non est equa societas ista, non tamen est illic vsura: quia Paul. qui facit iniuriam non est mutuator. Ex dictis sequitur, falsam esse sententima Maior. in 4. d. 15. q. 48. & 49. asserentis , omnes illos tres contractus supra dictos licite fieri cum eodem socio, saluo capitali & lucro, quam sententiam aliqui ex modernis ad pauca respicientes sequuntur. Item sequitur, falsam esse aliorum sententiam qui dicunt, per illos tres contractus dissolui quidem contractum societatis, sed resurgere alium contractum licitum , scilicet, venditionem mille aureorum negotiationi expositorum pro mille & 50. Item sequitur vt nobis videtur, falsam esse sententiam Caiet. respons. 11. vbi sup. vbi duo asserit. Primum est, quod si a principio fiat contractus societatis cum pacto vt postea fiant etiam alij duo contractus, vsura est. Et in hoc optime dicit Caiet. Dicit secundo, quod si a principio bona fide & libere fiat contractus societatis, & postea socij sponte sua velit alios duos contractus celebrare: licitum erit hoc. Ratio Caietani est, quia illi duo contractus posteriores fieri poterant cum alio tertio: ergo etiam cum socio. Probatur consequentia , quia socius qui bona fide contraxit societatem , non debet esse peioris conditionis quam alius tertius. Nihilominus haec sententia falsa est. Probatur ex prima & quinta conclusione . Quoniam siue fiant omnes illi contractus successiue, siue simul cum eodem socio: semper reducuntur virtualiter illi contractus ad contractum mutui cum lucro. Et ratio est: eo quod socius ille efficitur dominus pecuniarum quas alter socius contulit, neque tenetur amplius negotiari, sed duntaxat conferre lucrum alteri saluo capitali. Verum est tamen vt postea explicabimus, quod si statim reddat capitale cum aliquo pretio pro spe lucri futuri, poterit esse licitus contractus : quia tunc non manet ratio mutui ac proinde neque vsurae.