Sexta cōclusio . Si pretium assecurationis sit maius quā pretiũ lucri quod speratur, vel assecuratur, vel emitur ab altero socio: iniustus est cōtractus ex parte Paul. assecurātis . Probatur, quia tũc Petrus recipit certũ detrimentũ absq; spe lucri, ergo nō est ęqua societas ista, nō tamẽ est illic vsura: quia Paul. qui facit iniuriā nō est mutuator. Ex dictis sequitur, falsam esse sententiā Maior. in 4. d. 15. q. 48. & 49. asserẽtis , omnes illos tres cōtractus supra dictos licitè fieri cum eodem socio, saluo capitali & lucro, quā sententiā aliqui ex modernis ad pauca respicientes sequuntur. Itẽ sequitur, falsam esse aliorũ sententiā qui dicunt, per illos tres cōtractus dissolui quidẽ cōtractum societatis, sed resurgere aliũ contractũ licitũ , scilicet, venditionẽ mille aureorum negotiationi expositorũ pro mille & 50. Itẽ sequit̃ vt nobis videtur, falsam esse sententiā Caiet. respons. 11. vbi sup. vbi duo asserit. Primũ est, quòd si à principio fiat contractus societatis cũ pacto vt postea fiant etiam alij duo contractus, vsura est. Et in hoc optimè dicit Caiet. Dicit secundò, quòd si à principio bona fide & liberè fiat cōtractus societatis, & postea socij spōte sua velit alios duos cōtractus celebrare: licitũ erit hoc. Ratio Caietani est, quia illi duo cōtractus posteriores fieri poterant cũ alio tertio: ergo etiā cum socio. Probatur cōsequẽtia , quia socius qui bona fide cōtraxit societatẽ , nō debet esse peioris cōditionis quā alius tertius. Nihilominus hæc sententia falsa est. Probatur ex prima & quinta cōclusione . Quoniā siue fiant omnes illi cōtractus successiuè, siue simul cũ eodẽ socio: semper reducuntur virtualiter illi contractus ad cōtractũ mutui cũ lucro. Et ratio est: eo quòd socius ille efficitur dominus pecuniarũ quas alter socius contulit, neq; tenetur amplius negotiari, sed duntaxat cōferre lucrũ alteri saluo capitali. Verũ est tamen vt postea explicabimus, quòd si statim reddat capitale cũ aliquo pretio pro spe lucri futuri, poterit esse licitus cōtractus : quia tunc nō manet ratio mutui ac proinde neque vsuræ.